AAS 23 (1931), p. 202

coniecit, prosperitatem civitatum pessum dedit, ac publicum
ordinem, pacem et tranquillitatem totius orbis terrarum in
discrimen adduxit. Alienum est igitur a iustitia sociali, ut proprii
emolumenti gratia et posthabita boni communis ratione
opificum salaria nimis deprimantur aut extollantur : eademque
postulat, ut consiliorum et voluntatum consensione* quantum fieri
potest, salaria ita regantur, ut quam plurimi operam locare convenientesque
fructus ad vitae sustentationem percipere possint.
Apposite etiam ad rem facit recta inter salaria proportio:
quacum arcte cohaeret recta proportio pretiorum, quibus illa
veneunt, quae a diversis artibus progignuntur, qualia habentur
agricultura, ars industrialis, alia. Haec omnia si congruenter
serventur, diversae artes in unum veluti corpus coagmentabuntur
et coalescent, membrorumque instar, mutuam sibi opem perfectionemque
afferent. Etenim tum demum res oeconomico-socialis
et vere constabit et suos fines obtinebit, si omnibus et singulis
bona omnia suppeditata fuerint, quae opibus et subsidiis naturae,
arte technica, sociali rei oeconomicae constitutione praestari
possunt; quae quidem bona tot esse debent, quot necessaria
sunt et ad necessitatibus honestisque commodis satisfaciendum,
et ad homines provehendos ad feliciorem illum vitae cultum,
qui, modo prudenter res geratur, virtuti non solum non obest,
sed magnopere prodest.1
Quae de partitione aequa bonorum et de iustis salariis
hucusque enuntiavimus, singulares personas respiciunt nec nisi
oblique socialem ordinem attingunt, in quem ad sanae philosophiae
principia instaurandum atque ad Evangelicae legis altissima
praecepta perficiendum, Decessor Noster Leo XIII omnem
curam cogitationemque contulit suam.
Attamen ut eius feliciter incepta stabiliantur, perficianturque
reliqua, atque uberiora adhuc et laetiora in humanam familiam
redundent emolumenta, duo necessaria maxime sunt: institutionum
reformatio atque emendatio morum.

1 Cfr. S. THOMAS, De regimine principum, I, 15. - Litt. Encycl. Berum novarum,
n. .27.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.