AAS 23 (1931), p. 203

Ác reformationem quidem institutionum cum commemoramus,
res publica praecipue menti obversatur, non quasi ab eius opera
universa salus sit exspectanda, sed quia ob « individualismi »
quem diximus vitium eo res sunt redactae, ut prostrata ac paene
exstincta locuplete illa et quondam per diversi generis consociationes
composite evoluta vita sociali, fere soli remanserint
singulares homines et res publica, haud parvo ipsius rei publicae
detrimento, quae, amissa forma regiminis socialis susceptisque
oneribus omnibus, quae deletae illae consociationes antea perferebant,
negotiis et officiis propemodum infinitis obruta est atque
oppressa.
Nam etsi verum est, idque historia luculenter ostendit, ob
mutatas rerum condiciones multa nunc non nisi a magnis consociationibus
posse praestari, quae superiore aetate a parvis
etiam praebebantur, fixum tamen immotumque manet in philosophia
sociali gravissimum illud principium quod neque moveri
neque mutari potest: sicut quae a singularibus hominibus proprio
marte et propria industria possunt perfici, nefas est eisdem
eripere et communitati demandare, ita quae a minoribus et
inferioribus communitatibus effici praestarique possunt, ea ad
maiorem et altiorem societatem avocare iniuria est simulque
grave damnum ac recti ordinis perturbatio; cum socialis quaevis
opera vi naturaque sua subsidium afferre membris corporis socialis
debeat, numquam vero eadem destruere et absorbere.
Minoris igitur momenti negotia et curas, quibus alioquin
maxime distinentur, inferioribus coetibus expedienda permittat
suprema rei publicae auctoritas oportet; quo fiet, ut liberius,
fortius et efficacius ea omnia exsequatur, quae ad ipsam solam
spectant, utpote quae sola ipsa praestare possit: dirigendo, vigilando,
urgendo, coercendo, prout casus fert et necessitas postulat.
Quare sibi animo persuasum habeant, qui rerum potiuntur: quo
perfectius, servato hoc « subsidiarii » officii principio, hierarchicus
inter diversas consociationes ordo viguerit, eo praestantiorem
fore socialem et auctoritatem et efficientiam, eoque feliciorem
laetioremque rei publicae statum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.