AAS 23 (1931), p. 207
incumbat oportet; id quod minus difficulter praestare poterit, si
ea onera a se excusserit, quae ei non esse propria ante declaravimus.
Immo vero consociatis studiis laboribusque variae nationes
id enitantur decet, ut, quoniam in genere oeconomico plurium
inter se pendent ac mutua ope indigent, faustam quandam et
felicem in re oeconomica populorum conspirationem sapientibus
pactionibus atque institutis promoveant.
Membra igitur socialis corporis, si, ut dictum est, reficiantur,
atque rei oeconomico-socialis directivum principium si
restituatur, etiam de hoc corpore aliqua ratione dici poterit,
quod de Christi corpore mystico ait Apostolus : « Totum corpus
compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis,
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque
membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in
caritate ».1
Recens, ut omnes norunt, singularis inita est syndicatuum
atque artium collegiorum ratio, quae, pro harum Litterarum
argumento, breviter videtur hic adumbranda, opportunis
quibusdam adiectis animadversionibus.
Ipsa civilis potestas syndicatum ita constituit in personam
iuridicam, ut simul quoddam monopolii privilegium ei conferat,
cum ille solus, sic approbatus, opificum herorumve (pro syndicatus
specie) iura vindicare, ille solus de opera locanda et conducenda
pacisci atque laboris foedera, quae dicuntur, firmare
possit. Syndicatui nomen dare necne integrum cuique est, atque
inter hos tantum limites huiusmodi syndicatus liber dici potest;
nam et syndicalis collecta et peculiaria quaedam tributa ab omnibus
prorsus certae cuiusque artis seu professionis membris,
sive opifices hi sunt sive heri, exiguntur, quemadmodum operum
pactionibus* a iuridico syndicatu initis omnes ligantur. Verum
tamen est ex officio esse declaratum hunc iuridicum syndicatum
non officere, quominus exsistant aliae eiusdem professionis asseclarum
consociationes, non tamen iure agnitae.
1 Eph., IV, 16.