AAS 23 (1931), p. 208

Collegia seu corpora constituuntur ex delegatis utriusque
syndicatus (operariorum nimirum et herorum) eiusdem artis seu
professionis et, tamquam vera ac propria Status instrumenta
atque instituta, syndicatus ipsos dirigunt eosque in rebus communibus
ad unum idemque coordinant.
Cessationes operae vetantur; si partes litem componere nequeant,
adest magistratus.
Iamvero, huius, quam summatim descripsimus, institutionis
quaenam sint commoda, quicumque vel parum rem perpenderit,
facile perspiciet: diversarum classium opera pacifice sociata,
socialistarum repressa sodalitia, molimina cohibita, peculiaris magistratus
moderatricem auctoritatem exercens. Ne tamen in re
tanti momenti quidpiam neglegamus, utque omnia, quae sive
cum principiis generalioribus, quae supra in memoriam redegimus,
sive cum iis, quae mox sumus addituri, apte colligentur,
fateri cogimur compertum Nos habere non deesse qui vereantur
ne res publica, cui satis esse deberet ut necessarium et sufficiens
auxilium praestaret, liberae activitati se substituat, neve
syndicalis ille et corporativus novus ordo complexam administrationem
et politicam nimis sapiat, neve (generalioribus illis commodis
ultro equidem admissis) particularibus politicis scopis
potius inserviat quam ad meliorem socialem ordinem instaurandum
promovendumque conducat.
Ad hunc alterum autem nobilissimum finem assequendum
et commune bonum vera ac stabili ratione maxime iuvandum,
id in primis et ante omnia prorsus necessarium putamus, ut
Deus propitius adsit, utque dein omnes qui bonam gerunt voluntatem
sociata opera ad illum scopum adlaborent. Persuasum
praeterea habemus, id quod ex priore colligimus, illum finem
eo certius obtentum iri quo copiosior sit eorum numerus, qui
technicam et professionalem et socialem peritiam suam ad id
conferre sint parati, atque etiam (quod pluris est) quo copiosius
erit tributum ex principiis catholicis eorumque usu ad id collatum,
non quidem ab Actione Catholica (quae activam vim
proprie syndicalem vel politicam sibi interdicit), sed ab iis filiis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.