AAS 23 (1931), p. 210

praestaretur, quemadmodum, felici verborum complexu usus, eam
defmiebat: « Non res sine opera nec sine re potest opera consistere
». 1
Hanc autem oeconomiae rationem ad recti ordinis normam
componere Leo XIII totis viribus contendit: unde patet per se
ipsam non esse damnandam. Et sane suapte natura vitiosa non
est; sed tunc rectum ordinem violat, quando res operarios seu
proletariam classem eo fine, eaque condicione conducit, ut negotia
atque adeo res oeconomica tota ad sui ipsius nutum et commodum
vertantur, humana operariorum dignitate, sociali oeconomiae indole
ipsaque iustitia sociali ac bono communi contemptis.
Yerum est ne hodie quidem solam hanc oeconomiae rationem
ubique vigere: est enim et alia ratio, cui addicta est adhuc
ingens et numero et pondere valens hominum multitudo, ut v. gr.
ordo agricolarum, in quo maior generis humani pars honeste ac
probe, quae ad victum cultumque pertinent, sibi comparat. Suis
etiam haec angustiis premitur et difficultatibus, quas et respicit
Decessor Noster non paucis Litterarum suarum locis, et Nos
hisce Nostris non semel attigimus.
Ast « capitalisticum » oeconomiae regimen, cum industriae
usus toto orbe terrarum dilatatus sit, plurimum et ipsum post
Leonis XIII Encyclicas Litteras datas quaquaversus est dilapsum
adeo, ut etiam eorum, qui extra eius ambitum versantur, oeconomicam
et socialem condicionem invaserit et pervaserit, eamque
suis sive commodis sive incommodis et vitiis, vere afficiat et quodammodo
informet.
Itaque non eorum solum, qui regiones incolunt « capitali »
et industriae addictas, sed omnium prorsus hominum bono consulimus,
cum ad mutationes praesertim, quas capitalistica oeconomiae
ratio inde a Leonis tempore passa est, animos convertimus.

Atque in primis omnium oculos percellit, nostris temporibus
non modo coacervan opes, sed immanem accumulari potentiam
et despoticum potentatum oeconomicum penes paucos, qui pie-'

1 Litt. Encycl. Berum novarum, n. 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.