AAS 23 (1931), p. 211

rumque non domini, sed depositae rei custodes tantum et
administratores sunt eamque nutu suo arbitrioque regunt.
Qui potentatus ab iis vehementissime exercetur, qui, cum
pecunias teneant et in eis dominentur, potiuntur etiam fenebris
fidei et in credenda pecunia régnant, eamque ob causam veluti
sanguinem administrant, quo vivit tota res oeconomica, et manibus
suis quasi animam rei oeconomicae ita versant, ut contra
eorum nutum respirare nemo possit.
Haec potentiae et virium accumulatio, recentissimae oeconomiae
quasi nativa nota, fructus est quem natura sua protulit
infinita competi torum certandi libertas, quae eos tantum superstites
relinquit qui plurimum valeant, quod saepe idem est ac dicere,
qui omnium violentissime dimicant, qui minime animi conscientiam
curant.
Ea vicissim virium et potentiae acervatio tria gignit concertationum
genera: contenditur enim primum de ipso oeconomico
potentatu, tam acriter decertatur de potentati! in rempublicam
capessendo, ut eius viribus atque potestate ad oeconomicas congressiones
liceat abuti ; inter ipsas denique respublicas dimicatur,
cum quod nationes, ad suorum quaeque civium oeconomica
commoda promovenda, vim et politicam suam adhibent, tum
quod potentatu et viribus suis oeconomicis adhibitis, politicas
controversias inter nationes ortas dirimere contendunt,
Individualistici profecto in re oeconomica spiritus ultima Funestae sequelae
consectaria sunt ea, quae vos ipsi, Venerabiles Fratres dilectique
Filii, et perspicitis et doletis: liberum virium certamen ipsum
se interemit ; libero mercatui oeconomicus potentatus suffectus
est; lucri cupiditati proinde effrenata potentatus ambitio successit;
tota oeconomia horrendum in modum dura, immitis,
atrox est facta. Huc accedunt quae ex publicae potestatis et
ipsius oeconomiae muneribus officiisque permixtio et foede confusis
orta sunt gravissima damna: quale, unum ex summis,
abiectio quaedam reipublicae maiestatis, quae cum áb omni
studio partium libera et uni bono communi iustitiaeque intenta,
veluti regina et suprema arbitra rerum, alte sedere deberet,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.