AAS 23 (1931), p. 249

Art. 10

§ 1. - Laurea est gradus academicus ex quo cognoscitur eum
qui hoc gradu donatur tale suae doctrinae et peritiae specimen
dedisse, ut idoneus haberi possit, salvo praescripto art. 21, ad
docendum etiam in Universitate vel Facultate.
§ 2. - Laurea peculiaria iura confert, quae in can. 1378 O. LC.
recensentur.
§ 3. - Laurea in Ee biblica, apud Pontificiam Commissionem
Biblicam vel Pontificium Institutum Biblicum acquisita, eadem
clericis parit iura eosdemque canonicos effectus ac Laurea in
sacra Theologia.

Art. 11

Ad hanc Constitutionem accommodandae sunt etiam Facultates
studiorum ecclesiasticorum in civilibus Universitatibus
erectae, ratione habita Conventionum quae a Sancta Sede cum
variis nationibus initae sunt et adhuc vigent.

Art. 12
Ad hanc Constitutionem rite exsequendam serventur Ordinationes
Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus.

TITULUS II

De personis et regimine

1. - Auctoritates Academicae- Officiales

Art. 13
§ 1. - Universitatis vel Facultatis regimen exercent Auctoritates
Academicae, quarum praecipuae sunt: Magnus Cancellarius,
Eector Magnificus vel Praeses, Facultatum Decani.
§ 2, - Auctoritates Academicas in Universitate vel Facultate
regenda et administranda adiuvant Officiales.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.