AAS 23 (1931), p. 250
Art. 14
§ 1. - Universitati vel Facultati praeest Magnus Cancellarius,
qui nomine Sanctae Sedis rebus omnibus, quae ad regimen
ac studia pertinent invigilat.
§ 2. - Magnus Cancellarius est Praelatus Ordinarius a quo
Universitas vel Facultas iure pendet, nisi Sancta Sedes expresse
alium constituerit.
Art. 15
Universitas regitur a Eectore Magnifico, singulae eius Facultates
a Decanis, Facultas vero quae una sit a Praeside. ílis autem
Auctoritatibus, pro locorum consuetudine et singularum Universitatum
vel Facultatum natura, ad res scientificas, disciplinares,
oeconomicas administrandas unum vel plura adsunt Consilia.
Art. 16
Rector et Praeses a Sacra Congregatione de Seminariis et
Studiorum Universitatibus nominantur aut saltem, sicubi ex iure
peculiari ad alios eorum nominatio pertineat, eiusdem Sacrae
Congregationis confirmatione indigent.
Art. 17
Universitatis vel Facultatis Statuta definiant : num, praeter
Magnum Cancellarium, Rectorem Magnificum vel Praesidem, Facultatum
Decanos, habeantur aliae Auctoritates; quomodo hae
et praeterea quomodo Decani Facultatum, Consilia, Officiales
constituantur et quamdiu munere fungantur; quae singulorum
sint officia ac iura.
Art. 18
Si Universitas vel Facultas cum clericorum Seminario vel Collegio
coniuncta sit, Statuta clare et efficaciter provideant, ut illius
rectio academica ab huius vita et disciplina rite distinguatur.
2. — Professores
Art. 19
§ 1. - In unaquaque Universitate vel Facultate iustus sit Professorum
numerus. Habeantur in primis Professores ordinarii, seu
qui pleno ac firmo iure in Professorum Collegium sunt cooptati.