AAS 23 (1931), p. 275

d) Ratio iudicandi de musicis compositionibus;
e) Ars symphonica (Strumentazione).
3. - Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

C) Organum

1. - Disciplinae principales:
Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 1-a), c), d) et B) 1-a)
a) Ars pulsandi organum quod principale dicitur;
b) Ars consociandi ex improviso organum cum cantu gregoriano;
c) Ars componendi in organo modos musicos secundum antiquum
ac recentiorem stilum.
2. Disciplinae auxiliares:
Praeter disciplinas de quibus sub litt. A) 2-a), b), c), g) et B) 2-b), d)
Historia, Structura, Aesthetica organi -Illustriores musicae cum organo
auctores - Eatio docendi artem pulsandi organum.
3. - Disciplinae speciales et cursus peculiares in propriis Statutis recensentur.

Art. 28

Disciplinae speciales seligantur pro cuiusque Universitatis vel Facultatis
traditionibus et regionis necessitatibus, ad principia doctrinae
catholicae in varias vitae intellectualis provincias efficacius diffundendas.

Art. 29

§ 1.- Auditores scholas omnes disciplinarum, quae in art. 33 § 3
Constitutionis Apostolicae praescribuntur, frequentare debent. Si quis
auditor ab iis ita afuerit (cum vel sine causa), ut omnes absentiae simul
sumptae tertiam partem anni aut semestris academici adaequent, annus
ille aut semestre numero praescripto non comprehendetur, salvis poenis
quibus, si culpam commiserit, vi Statutorum Universitatis vel Facultatis
obnoxius esse poterit.
§ 2. - Exercitationibus, quae Statutis Universitatis vel Facultatis ad
normam art. 30 § 1 Constitutionis Apostolicae praescribuntur, auditores
ad gradus academicos contendentes non solum interesse, sed communi
cum sodalibus labore et propriis commentationibus operam dare debent.

Art. 30

Horae scholarum ne tot sint numero, ut auditores ultra modum
onerentur et tempore, quod studio privato, exercitationibus, examinibus
parandis impendendum est, priventur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.