AAS 23 (1931), p. 276

Art. 31

§ 1. - Examina, de quibus in art. 34 Constitutionis Apostolicae, possunt
esse, pro singulis disciplinis, sive unica sive plura, modo universam
materiam complectantur.
§ 2. - Examina, de quibus in § i, possunt fieri aut solum coram aut
etiam scripto.
Art. 32

Statutis Universitatis vel Facultatis definiatur, qua ratione examinatores
suum de candidato iudicium significare debeant.

Art. 33

In iudicio ultimo de candidatis ad singulos gradus academicos ratio
habeatur omnium suffragiorum quae ii in diversis 'experimentis, sive
scripto sive coram factis, tulerunt.

Art. 34

Ad omnia examina coram subeunda Professoribus et auditoribus
liber patet aditus.

TITULUS IV

De collatione graduum academicorum

(Const. Apost., art. 35-46)

(Const. Apost., art. 35-42)

Art. 35

Firmo praescripto art. 40 Constitutionis Apostolicae, potestas conferendi
Lauream ad honorem tum tantum a Sancta Sede postulari poterit,
cum Magnus Cancellarius et duae saltem partes Professorum ordinariorum
Universitatis vel Facultatis in id consenserint.
Art. 36

§ 1. - Documenta authentica de collatis gradibus academicis mentionem
faciant iuris conferendi gradus academicos, quod Universitas vel Facultas
a Sancta Sede impetravit.
§ 2.-Documentis, de quibus in § 1, ab omnibus, ad quos secundum
praescripta art. 5, 7° et 6, 7° harum Ordinationum et peculiaria Universitatis
vel Facultatis Statuta pertinet, subscribatur; eademque sigillo
Universitatis vel Facultatis signentur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.