AAS 23 (1931), p. 363

servanda iubemus quae sacri canones decernunt et a memorato Concilio
Plenario Americae Latinae statuta sunt. Quod vero ad clerum praecipue
spectat, volumus ut clerici omnes in provincia de Arica legitime exstantes
et dioecesi de Arequipa hucusque pertinentes eo ipso novae dioecesi de
Iquique censeantur adscripti. Volumus quoque ut omnia documenta et
acta, quae provinciam de Arica respiciunt, a cancellaria dioecesis de Arequipa
quam primum fieri poterit novae dioecesis cancellariae tradantur.
Episcopalem dotem et mensam noviter erectae dioecesis constituent curiae
emolumenta et oblationes quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
ipsa erecta est, praeberi solent; praeter ea quae iam ad hoc sunt
collecta et a civili auctoritate adsignari possunt. Per easdem insuper
praesentes Litteras venerabilem fratrem Carolum Labbé Marquez, Episcopum
titularem Bidensem, qui suppresso vicariatui de Tarapacà hucusque
praefuit, Apostolicae potestatis plenitudine a vinculo Ecclesiae Bidensi
absolvimus et ad novam cathedralem Ecclesiam de Iquique eligimus, eique
in Episcopum praeficimus et Pastorem. Hisce itaque ut supra dispositis
ad eadem omnia exsecutioni mandanda, quem supra diximus venerabilem
fratrem in Chilena Republica Apostolicum Nuntium deputamus, eidem
tribuimus necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
atque dirimendi controversias omnes in exsecutionis actu quomodolibet
orituras, ac onus eidem imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
infra sex menses, ab hisce Litteris acceptis computandos,
authenticum exemplar mittendi peractae exsecutionis actus.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur si exhibitae vel ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet quorum interest, vel sua interesse praesumant, au diti non fuerint,
vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere ac fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat, inviolabiliter
observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus ac decernimus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.