AAS 23 (1931), p. 364

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis
quibuscumque. Nemini autem quae a Nobis praesentibus Litteris
decreta sunt infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli Apostolorum eius sè noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo nono, die vigesima mensis Decembris, Pontificatus
Nostri anno octavo.

FR. ANDREAS CARD. FRÛHWIRTH CAROLUS CARD. PEROSI
S. B. E. Cancellarius. S. C. ConsistorialisaSecretis.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLI, n. 44 - M. Biggi.

Il

SANCTAE CEUOIS DE SIEREA

DISMEMBRATIONIS DIOECESIS ET ERECTIONIS VICARIATUS APOSTOLICI DE

CHIQUITOS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Apostolicae Sedi semper cura studiumque fuit, ut, ob mutatas in aliqua
regione rerum condiciones aliasque iustas causas, nova perageretur dioecesium
circumscriptio, eo consilio ut spirituale christifidelium bonum et
religionis incrementum magis ac magis promoveatur. Cum itaque dioecesis
S. Crucis de Sierra, in Republica Boliviana, territorium latissime pateat
ac proinde nequeat Episcopus, absque gravi difficultate, eam regere et
gubernare, Nos, omnibus mature perpensis, opportunum censuimus quamdam
partem ab eadem dioecesi distrahere, illamque in vicariatum aposto-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.