AAS 23 (1931), p. 366
Haec edicimus et mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere atque ab illis ad quos spectat inviolabiliter
observari debere, sicque rite iudicandum esse et definiendum, irritumquè
ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet,
scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo, die vigesima septima mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri
anno octavo.
Fr. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH CAROLUS CARD. PEROSI
Cancellarius S. B. E. S. Cong. Consist. Secretarius
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Loco %4 Plumbi
Beg. in Cane. Ap. vol. XL I,, n. 48. - M. Riggi.
III
LACUS SALSIET SACRAMENTENSIS
DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS NOVAE DIOECESIS SENENSIS
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Pastoris aeterni vices, licet immerito, in terris gerentes, universo dominico
gregi ea omnia subsidia comparare debemus quae ad ipsius spirituale
bonum necessaria videntur. Ad hoc autem assequendum valde prodest
recta Ecclesiarum circumscriptio, temporum et locorum adiunctis aptius
respondens. Novae propterea sunt erigendae dioeceses, ubique id vel
aucto fidelium numero, vel territorii vastitate, vel aliis iustis causis requiratur.
Cum itaque regio seu status Nevada in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus, cuius pars ad dioecesim Lacus Salsi, pars ad dioecesim
Sacramentensem hucusque pertinet, nimis pateat, novam ibi erigere dioecesim
statuimus, ut eius ecclesiastico regimini melius consulatur. Quaprop-