AAS 23 (1931), p. 373
tudine, praesentium Litterarum tenore, a praefectura apostolica de Salisbury
territorium ad occidentem et ad meridiem seiungimus seu dismembramus,
quod constat octo sequentibus integris districtibus, videlicet
Bubi, Bulalima-Mangwe, Bulawayo, Insiza, Matopo, Hyamandlovu, Unzinwane
et Wankie, suis actualibus limitibus definitis, praeterea ea parte
districtus Gwanda, quae ad fluminis Unzingerane occidentem exstat, nec
non territorio de Tati, atque ea parte Protectoratus de Bechuanaland, quae
inter lineam Capricorni ad meridiem et longitudinis 22 gradum ad occidentem
sita est. Huic vero territorio omni, quod a praefectura apostolica
de Salisbury separavimus, et in Missionem sui iuris ex nunc erigimus,
nomen facimus de Bulawayo-, eandemque novam independentem Missionem
de Bulawayo ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum religiosis
Missionariis e Congregatione de Mariannhill in Domino concredimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectaut, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum ac
decernendum esse, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus
super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv
mensis Ianuarii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri nono.
E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.
V
TEMPLUM B. M. V. « CAUSAE NOSTRAE LAETITIAE » IN OPPIDO TONGRES
DIOECESIS LEODIENSIS INTRA FINES, TITULO BASILICAE MINORIS HONE-
STATUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Decessores Nostros vestigiis secuti
templa historiae vel artis documentis conspicua, peculiaribus titulis honorificentissimo,
data opportunitate, augemus. Quae inter, oppidi quoque
Tungrensis, intra fines Leodiensis dioeceseos, templum Beatae Mariae
Virginis sub titulo « Causae nostrae laetitiae » in honorem Deo dicatum,
recenseri videtur. Nam sacra ipsa aedes est antiquissima inter sancta
Leodiensis dioecesis aedificia, ibique primitus fuit cathedralis dioecesis
olim Tungrensis, nunc Leodiensis; translata vero sede episcopali, eodem