AAS 23 (1931), p. 374

in templo celeberrimo canonicorum conlegium constitutum est, quod
saeculi decimi noni usque ad initia floruit. Nunc autem eidem templo
presbyteri sufficienti numero addicti sunt, qui sacras functiones magna
cum christmdelium frequentia, eaque, quae par est, sollemnitate ibidem
peragunt. Quare cum modo clerus populusque Tungrensis oppidi, venerabili
quoque fratre Leodensium Episcopo amplissime suffragante, enixas
Nobis preces adhibuerint, ut ob memoriam veteris sedis episcopalis templum
memoratum, quod praeterea amplitudine molis operibusque artis
architecturae praestat, titulo honorificentiisque Basilicae minoris augere
dignaremur: Nos, conlatis etiam consiliis cum dilecto filio Nostro Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali, qui Sacrorum Rituum Congregationis praepositus
est, votis supplicationibusque praefatis annuendum censuimus.
Itaque omnibus rei momentis sedulo studio perpensis, hisce Litteris Apostolicis,
Nos, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praelaudatum templum Tungrense
Beatae Mariae Virginis «Causae nostrae laetitiae» in honorem Deo dicatum,
intra fines dioecesis Leodiensis, titulo ac dignitate Basilicae minoris
cum omnibus et singulis privilegiis atque honoribus adnexis perpetuum in
modum condecoramus.
Haec volumus; edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
mensis Februarii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

VI

FINES IMMUTANTUR INTER PRAEFECTURAS APOSTOLICAS DE COQUILHATVILLE

ET DE BASANKUSU IN CONGO BELGICO.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum nihil antiquius Nobis sit quam ut
ea decernamus quae rei christianae incrementa procurent, vota, suffragiis
aucta Delegati Apostolici Congi Belgici, excipienda censuimus, quibus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.