AAS 23 (1931), p. 388

ACTA OFFICIORUM

PONTIFICIA COMMISSIO

AD CODICIS CANONES AUTHENTICE INTERPRETANDOS

RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA

Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice
interpretandos, propositis in plenario coetu quae sequuntur dubiis, responderi
mandarunt ut infra ad singula:

i. - DE CELEBRATIONE MATRIMONII

' D. An ad physicam parochi vel Ordinarii absentiam, de qua in interpretatione
diei 10 Martii 1928 ad canonem 1098, referendus sit etiam
casus, quo parochus vel Ordinarius, licet materialiter praesens in loco,
ob grave tamen incommodum celebrationi matrimonii assistere nequeat
requirens et excipiens contrahentium consensum.
R. Affirmative.

II. — DE MATRIMONIIS ACATHOLICORUM

D. Utrum interpretatio diei 20 Iulii 1929 ad canonem 1099 § 2 sit
declarativa an extensiva.
R. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam.

III. - DE PROCESSU INFORMATIVO IN CAUSIS SERVORUM DEI

D. An canon 2039 § 1 sit ita intelligendus ut competens sit ad processum
informativum in causis Servorum Dei instruendum etiam Ordinarius
loci, in quo testes utiliter examinandi sunt.
R. Standum praescripto eiusdem canonis 2039 § 1, seu negative.

Datum Romae, e Civitate Vaticana, die 25 mensis Iulii anno 1931.

P. CARD. GASPARRI, Praeses.
Ii.'©S.
I. Bruno, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.