AAS 23 (1931), p. 401

IV

SEPARATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE CHEFOO ERIGITUR

MISSIO INDEPENDENS DE WEIHAIWEI IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Litteris Apostolicis Nostris sub anulo
Piscatoris die xvi mensis Iunii, hoc anno, datis, ex amplissimo vicariatus
apostolici de Chefoo territorio, quandam partem distraximus, ex qua
praefecturam apostolicam de Idushien constituimus. Sed cum vicariatus
eiusdem de Chefoo territorium sit nimis adhuc amplitudine patens, ex
eodem aliam quoque partem separandam censuimus, quae a proprio
moderatore in Domino regatur. Nos igitur, omnibus rei momentis attento
ac sedulo studio perpensis cum venerabüibus fratribus Nostris Sanctae
Eomanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis explendis Sacrae Congregationis
Propagandae Fidei praepositi sunt, haec decernenda existimavimus.
Nimirum certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi,
quinque subpraefecturas civiles de Haiyang, Muping, Weihaiwei, Wendeng,
Yungcheng a vicariatu apostolico de Chefoo separamus, earumdemque
territorium ex nunc in Missionem sui iuris erigimus et constituimus
de Weihaiwei nuncupandam. Hanc autem novam Missionem independentem
de Weihaiwei ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum
Patribus Ordinis Fratrum Minorum concredimus. Contrariis non obstantibus
quibuslibet.

Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exsistere ac fore, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtineri; illisque ad quos pertinent, seu spectare
poterunt, plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvin
mensis Iunii anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.