AAS 23 (1931), p. 480

bibendo dubitari nequeat [vel etiam, iis dotibus deficientibus, talis sit, ut
mendacio haud obnoxius existimetur]. Quibus attentis, actor incapax
periurii putatur, et credibilis apparet quoad assertiones suas. Ceterum cum
idem parochus, occasione porrecti libelli pro huius causae introductione,
rogatus a Revmo Ordinario, investigationes peregerit, et cum praefato
sacerdote collo quutus fuerit, censuit eumdem sincerum et veridicum esse.
In- fidem.
Ex paroecia..., die... mense... anno...
JV., Parochus.

[Ex adverso, si informationes non sint favorabiles, parochus iis utatur
verbis, quae a veritate minime deflectant, quaeque prudentia pro diversis
casibus suggeret.
Si parochus actorem vel testes vel peritos non probe noverit, neque
certas de iisdem informationes abunde, pro sua conscientia, colligere queat,
idipsum iudicem in sua responsione, adductis rationibus, aperte doceat.
Iudex autem tunc alias personas probas et apprime instructas, per se
rogabit, vel, si ita censuerit, per Ordinarium informationes ad rem exquiret],

XII

LITTERAE IUDICIS AD ORDINARIUM (QUOTIES HIC NON SIT IUDEX, ET EIUS

OPERA UTILITER POSTULETUR) PRO EXQUIRENDIS INFORMATIONIBUS.

Tllfne ac Revme Domine,

In^causa nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem adnexorum
N. N., quae ex subdelegatione facta ab A. T. die..., in hoc Tribunali instruitur,
cum parochus actoris (vel testium... vel peritorum...) apposite rogatus,
responderit se eum' (vel testes... vel peritos...) haud bene cognitum sibi habere,
neque informationes tuto haurire aliunde posse, et hoc Tribunal eiusmodi
informationes ex aliis fontibus excipere non potuerit; A. T., pro sua ampliore
auctoritate et rerum ac personarum cognitione, dignetur directe inquirere
de religione, honestate et veracitate actoris (vel testium vel peritorum),
ita ut depositiones seu relationes tuto aestimari valeant.
Interim, etc.
Datum..., die... mense... anno... Addictissimus famulus

Iudex subdelegatus.
It. £8 S. N.f Actuarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.