AAS 23 (1931), p. 484

voluntate; qua aetate, quo tempore, quamdiu in ipso permanserit, et an
propositum revera haud habuerit statum clericalem ineundi.
3. Quaenam fuerit causa incitamentorum, saevitiarum, vel coactionis,
pro eodem clericali amplectendo statu, et a quibus incitamenta, saevitias,
vel coactionem passus sit.
4. Quinam fuerint specifici actus eorumdem incitamentorum et coactionis,
praesertim tempore proximo sacrae ordinationi.
5. Quaenam indoles parentum et sua.
6. Quaenam ipse peregerit ut coactionem vitaret per se, et an opera
aliorum ad hunc finem sit usus, et quinam isti.
7. ISTum in Seminario degens, studiis theologalibus libenter operam
dederit et an fuerit impeditus quominus aba studia perageret, et a
quibus.
8. IsTum sive in Seminario sivej [extra defectum suae voluntatis
pro suscipiendis sacris [ordinibus, [vel ¡aversionem patefecerit, quando, et
quibus.
9. An ipse, deficiente voluntate sacros suscipiendi ordines, id Seminarii
Superioribus, Ordinario, vel spiritus moderatori (qui tamen eius confessarius
non fuerit) manifestaverit, et quatenus negative, cur suam contrariam
voluntatem ei non significaverit: quinam iste fuerit.
10. Quando accesserit ad sacrum ordinem subdiaconatus, diaconatus
et presbyteratus; qualem revera interius habuerit animum in actu sacrae
ordinationis; et an communis iucunditatis tunc particeps fuerit.
11. An officium recusaverit divinum, et Missam celebraverit, vel etiam
alio modo sacrum ministerium exercuerit.
12. ÏTum contentiones adfuerint, et quales in specie, inter ipsum et
parentes, aliosque, qui eum impellere potuerint ad suscipiendos sacros
ordines, et num notae in loco ubi idem degebat, et quinam sint qui eas
confirmare valeant.
13. Num ipsi etiam nota fuerint ante sacrorum ordinum susceptionem
onera eis inhaerentia, ac praecipue quae coelibatus lex exigat.
14. Quomodo sese gesserit post sacerdotium initum, et quae ministerii
Officia peregerit, quoties, quomodo, quanto tempore, et quibus in locis.
15. IsTum sacri ministerii .exercitio rata habere sacrae ordinationis onera
intenderit. An sibi praesto sint documenta exhibenda, uti litterae a parentibus
vel ab aliis scriptae ante susceptos sacros] ordines, ad confirmandam
illatam coactionem.
16. Quosnam alios testes ipse praeter exhibitos in elencho inducat
sive consanguineos, sive affines, sive familiares, vel extraneos, qui de
cunctis circumstantiis certiores facti, plene et sincere referre possint.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.