AAS 23 (1931), p. 485

17. An unquam contra sacram ordinationem et huius adnexa onera
reclamaverit; et unde factum sit ut causae introductionem aut continuationem
ad haec usque tempora distulerit.
[Exinde contestationes peragendae, si opus erit, inter ea quae actor
asseruit, atque illa quae ipse in supplici libello retulit].
Absoluto examine, de mandato Iudicis integra depositio clara voce
legitur actori, et Iudex eumdem interrogat:
An habeat aliquid addendum, supprimendum, corrigendum, variandum!
Dein petitur ut praestetur iusiurandum de veritate dictorum et de secreto
servando, iuxta formam (cf. infra n. XIX ) .
Ac, praestito iureiurando, subscribunt actor, iudex, defensor vinculi
et actuarius.
N., Actor.
N., Iudex instructor.
Ii. £8 S. N.f Defensor sacrae ordinationis.
N., Actuarius.

[Adnotatio. - Quoties alicuius sacerdotis sacra peracta sit ordinatio post
Instructionem, quae a Sacra Congregatione de Sacramentis edita fuit 27 Decembris
1930, idemque contendat se gravi coactum metu sacros suscepisse
ordines, ea ordinato erunt obncienda, quae de pandita ab ipso voluntate
iurata et scripta declaratione confirmavit. Ii pariter erunt interrogandi, qui
examinibus adfuere, iudiciumque pro sacra actoris ordinatione emiserunt].

XIX

IUSIURANDUM DE VERITATE DICTORUM ET DE SECRETO SERVANDO

Ego N. iuro me solam ac totam veritatem dixisse, et nunquam, antequam
praesens causa penitus absolvatur, evulgaturum sive propositas
interrogationes, sive responsiones datas. Sic me Deus adiuvet, etc.

XX

IUSIURANDUM AB INTERPRETE PRAESTANDUM

Ego N., a Eevmo Iudice in processu super nullitate sacrae ordinationis
vel onerum eidem inhaerentium sacerdotis N. N. deputatus interpres, iuro
me dictum munus fideliter impleturum, acta et documenta processus de
verbo ad verbum diligenter et adamussim reddendo, ac simul secretum de
omnibus quae in processu acceperim, servaturum. Sic me Deus adiuvet,
etc.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.