AAS 23 (1931), p. 50

ut, sollemni sacro peracto, benedictionem Nostro nomine adstantibus
impertías, plenariam eisdem admissorum veniam proponens, consuetis
Ecclesiae conditionibus lucrandam. Ac caelestium auspicem donorum
caritatisque Nostrae testem, tibi, venerabilis frater, cunctoque clero ac
populo vigilantiae tuae commisso, apostoncam benedictionem amantis-
' sime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xin mensis Decembris
anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XI

II

AD EMUM P. D. BASILIUM S|R. E. CARDINALEM POMPILJ, EPISCOPUM VELITER-

NUM EUMDEMQUE URBIS VICARIUM ET SACROSANCTAE BASILICAE LATE-

RANENSIS ARCHIPRESBYTERUM, QUINQUAGESIMO APPETENTE NATALI SA-

CERDOTII EIUS.
PIUS PP. XI
Venerabilis frater Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — In
mortali hac vita, tam multis plena aerumnis, Dei benignitate fit ut solatio
aliquo interdum homines afficiantur, quo ipsi recreati atque erecti, fidentiores
sua munia exsequi pergant. Id feliciter tibi mox accidet; memoriam
enim suavissimam iam celebraturus es eius.diei, quo, ante annos quinquaginta,
ferventi animo primam divinae Maiestati Hostiam immolavisti. Ex
sacerdotio ipso pietatis quidem ardor tamquam efflorescere dicendus est,
quo tu calens, sanctis operibus omnem vitae tuae cursum nobilitasti. Cum
enim, vix sacerdotio inito, Romanis Congregationibus tuam operam navare
coepisses, non modo peculiari quadam prudentia atque iuris doctrina excellere
visus es, verum etiam, quamquam tot rebus studiisque distentus, ministerium
sacrum obire non desiisti ut aeternae proximorum saluti actuose
consuleres. Itaque, cum magna praestares ecclesiasticarum rerum dexteritate,
merito quidem in amplissimum purpuratorum Patrum Collegium prius
adlectus, deinde Cardinalis in Urbe Vicarius renuntiatus es. Iamvero tum
maxime, in laboris campo tam immenso, egregia tua virtus eluxit. Nemo
enim ignorat quantopere contendens ut in Urbe et in Veliterna dioecesi,
tibi quoque postea concredita, disciplinam sacram in clero instaurares et
in populo cultum ref o veres christianae pietatis. Idque praecipue tuae ducitur
laudi, tum nempe quod sedulam tuam navitatem cogitationesque ad
augendum clerum contuleris, opere ad hanc rem constituto quo ecclesiasticae
vocationes, uti aiunt, promoveantur; tum etiam quod paterna

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.