AAS 23 (1931), p. 49

modo participare velimus, te, venerabilis frater, his litteris Legatum
Nostrum Apostolicum renuntiamus, ut, nomine et auctoritate Nostra,
Conventui Eucharistico praesis caeremoniis que praesideat; plane quidem
confisi non parum te, pro tua pietate studioque, ad felicem rei exitum collaturum
esse. Dubitari non potest quin celeberrima futura sit congressio,
tum sacrorum Antistitum praesentia tum frequenti illustrium virorum
piorumque hominum. Nos vero opportuna auxilia conventum a Deo
enixe precamur, de cuius gloria agetur. Indulgentias autem, privilegia,
indulta et dispensationes confirmantes, quae per Apostolicas Litteras,
die VII mensis Martii anno MDCCCCXXIV datas, concessimus, in caelestium
donorum auspicium itemque in paternae benevolentiae Nostrae signi m,
tibi, venerabilis frater, singulis Episcopis iisque omnibus qui Conventui
intererunt, apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Novembris
anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XI

u

AD EXCMUMP. D. IULIUM ZICHY ARCHIEPISCOPUM COLOCENSEM, EUNDEMQUE

POST. SOLIO ADS!ATOREM, QUINTUM ET VICESIMUM EPISCOPATUS ANNUM

EXPLENTEM.
PIUS PP. X I ]

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quoniam
annus propediem exibit quintus et vicesimus ex quo ipse episcopali dignitate
auctus es, allatum est Nobis tuos omnes expetere ut publicis laetitiae
significationibus, quae tibi deferentur, Nosmet ipsi accedamus. Equidem
id facimus libenter his litteris; non modo ut piis virtutis tuae spectatoribus
ex duabus dioecesibus, quas deinceps regendas suscepisti, satisfaciamus,
sed etiam ut, tam praeclaram occasionem nacti, paternam erga
te Nostram profiteamur benevolentiam. Etenim probe novimus cum
studium quo Apostolicae Sedis iussa in usum deducere contendis, tum
eximiam sollertiam qua boni pastoris partes, ad animarum salutem,
obire consuevisti. Quamobrem, dum tibi de laeto eventu gratulamur ex
animo, id precibus omnibus a Deo petimus, quod est pastori optatissimum,
ut nempe quotquot habes in tuo grege fideles, eos et videas de virtutum
laude quasi inter se certantes, et summa tecum observantia et amore
experiare quoad vita suppetet, idque in annos multos. Quo autem uberior,
ex faustitate rei, Dei gloria animarumque fructus efflorescat, tibi damus

ACTA , vol. XXIII, n. 2. — 2 - 2 - 9 3 1 . 4

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.