AAS 23 (1931), p. 526

ope consulere, cumque ad eam aetatem pervenisset in qua divitiarum suarum
copia libere uti potuit, in nosocomio a se condito aegrotis inservire
visa est, leprosos curare suis manibus, pupillos viduasque invisere et, quasi
consolationis angelus, ab amplissimae domus suae celsitudine in viciniam
descendere, omnes egentium afflictorumque dolores lenitura. Nec tantum
per se ipsa caritatem exercere solita est, sed alios etiam hortabatur ut
proximorum necessitatibus opem ferrent; quos inter virum suum Ludovicum
qui libenter quidem sanctae uxoris vestigia premens, dignus deinde
factus est qui in sacro bello contra infensissimos christiani nominis hostes
pie Hydrunti pèriret. Atque utinam, dilecti filii Nostri et venerabiles
fratres, mirum hoc caritatis exemplum, quo miserorum mater Elisabeth
appellata est, in praesens quam plurimi istic imitentur, dum patria vestra,
ut ceteroquin terrarum orbis universus, tot aerumnis ac difficultatibus
premitur: una enim Christi caritas, quae ex bonorum omnium animis
efflorescit, non vero simultates inter civium ordines partiumque perduelliones,
spem affert optatae nationum prosperitatis mansuraeque pacis tranquillitatem
efficit. Quod si publicarum rerum moderatores tot tantisque
malis vi omni opitulari contendant, parum sane ipsorum conata proficerent
nisi eadem caritate Christi, tamquam fundamento, innitantur.
Iamvero, aliae animi virtutes in sanctissima femina praeclare eluxere.
Christiana enim humilitas tam praecellens in ea erat, ut, cum tertianum
Ordinem, a seraphico Patre Francisco tum constitutum, prima in Germania
amplexa esset, et omnibus depositis mundani festus indumentis, demissa
tunica uteretur, ad perfectiorem sanctioremque vitam cotidie magis contendens,
vilissima quaeque officia summo pietatis spiritu arriperet. Quamque
avide autem sponteque paupertatis studio flagraret, tum praesertim effulsit,
cum, defuncto pio coniuge, suam ipsam domum una cum tenellis suis liberis
reliquit; siquidem non solum magna animi fortitudine de divitiarum omnium
amissione gratias Deo egit quod paupérrimo Iesu Christo similior ita
facta esset, sed etiam cum postea multa sua bona recuperaret, haec quoque,
incredibili quodam paupertatis amore, in egentes brevissimo tempore eroga
vit.
Considerandum autem hic est quod sancta Dei famula dum in haec pietatis
opera, bene quidem multa, incumbebat, numquam spiritum remisit
ferventis animi, qui semper cum Deo coniungebatur. Eam igitur praecipue
sequi debent quicumque catholicae rei provehendae per consociationes
sacras vel per varia religionis coepta operam navant: dum enim pro vera
Ecclesia Dei sollerter laborant, non eis negligenda est praeclare affecta
mens in Dei cultum, ex qua, tamquam ex fonte, actio catholica manare
debet; siquidem quoferventior spiritualis vita erit, eo efficacior opera evadet.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.