AAS 23 (1931), p. 525

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

EPISTOLA

AD EMOS PP. DD. ADOLFUM, TITULO S. AGNETIS EXTRA MOENIA S. R. E. PRESB.

CARD. BERTRAM, ARCHIEPISCOPUM WRATISLAVIENSEM, MICHAELEM TIT.

S. ANASTASIAEPRESB. CARD. PAULHABER, ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM

ET FRISINGENSEM, CAROLUM I. TIT. SS. QUATUOR CORONATORUM S. R. E.

PRESB. CARD. SCHULTE, ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, CETEROSQUE

ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS GERMANIAE PLENO SAECULO SEPTIMO

AB OBITU S. ELISABETH.

PIUS PP. XI

.Dilecti filii Nostri et venerabiles fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Felix faustumque eventum in Germania mox celebrabitur,
saeculum nempe septimum ex quo sanctissima femina Elisabeth,
Hungarici regis Andreae filia, vitae immortalitatem adepta est. Ac merito
quidem haec sollemnia istic peragantur: gloria enim Teutoniae est Sancta
Elisabeth; cumque mulier fortis ea sit, illi non dissimilis quam Salomon in
parabolis omni laude prosecutus est, omnino sane decet atque oportet ut
beatissimam eam praedicent surgentes filii eius, ac praeclaras ipsius virtutes
dilaudent.
Longum est omnia hic recolere quae, pietate ac religione duce, nobilissima
mulier tam brevi vitae cursu egregie patravit; at vero illa Nos ornamenta
animi resque gestas silentio praeterire nolumus, quibus maxime
ipsa in exemplum enituit.
Imprimisque, ecquis ignorat quae quamque multa, amore Christi succensa,
in caritatis campo ea gerere consuevit? Namque iam inde ab infantia,
ut historia docet, in deliciis ei erat miseris omne genus praesentissima*

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.