AAS 23 (1931), p. 74

sagum primo demisse petiit, ac deinde, maioris perfectionis appetens,
nascens Seraphici Ordinis institutum impenso animi ardore ingressus
est. Quo quidem in vitae genere ita continenter profecit, ut
ad altissimum virtutum omnium fastigium, citatiore cotidie gradu,
contendere videretur. In his vero sanctimoniae ornamentis, quibus
omni ope ac studio animum exornabat suum, üle imprimis elucet
absolutissimae castimoniae nitor, ob quem, quasi angelus in
humana concretione degens, ab omnibus magna cum admiratione
suspiciebatur. Non quin Antonius noster cupiditatum illecebras senserit,
non quin pravas illas expertus sit sensuum animique impulsiones,
quae, ut omnes norunt, ex collapsa per originalem labem
natura, quasi hereditas tristissima, oriuntur et universum afficiunt
humanum genus; immo etiam litterarum monumenta referunt,
ipsum, in iuvenili adhuc aetate, eam in membris suis insitam
conquestum esse aliam legem, repugnantem legi mentis suae,
quam Apostolus gentium vehementer lamentabatur. 1 Attamen
tam acriter eidem repugnavit, tamque diligenter, ut libidinis
motibus incompositisque naturae viribus coercitis sedatisque,
niveum pudicitiae florem illibatum servaverit. Et quisnam poterit
verbis effingere superna illa gaudia, quae, ob partam eiusmodi
victoriam, iuvenis castissimi totum perfudere animum? Nec caelestia
tantum oblectamenta, veluti praemium optatissimum ob
despectas ac domitas suorum sensuum fallacias, assecutus est
Antonius, sed eidem etiam licuit illius, qui « pascitur inter lilia » , 2
et conspectu perfrui et blanditiis suavissimis delectari. Siquidem,
ut memoriae proditum est, cum noster in conclavis sui recessu
umbratilem vitam ageret, vel precibus Deo instans, vel sacrarum
vacans litterarum studio, quodam die, de improviso, e supernis
sedibus descendit, luce circumfusus fulgidissima, Iesus Infans,
leniterque arridens, non modo se eidem conspiciendum dedit, sed
puerili manu illius collum circumplexus, et oscula cum blandimentis
dare et accipere visus est. Quapropter, in mirandi huius
eventi memoriam, hac etiam aetate nostra, Patavini imagines ita

1 Rom., VII, 23.
2 Gant., II, 16.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.