AAS 23 (1931), p. 75

fìnguntur, ut Franciscalem eaedem iuvenem sanctissimum, altera
tenentem manu candidissimum lilium, innocentiae suae indicem,
altera vero divinum Puerulum ad sinum ardenti complexu prementem,
apte quidem ac significanter, populari pietati proponant.
Iamvero consentaneum ducimus, eo scilicet consilio ut omnes,
rem meditando, in usum cuiusque suum deducere non neglegant,
exquirere quibusnam artibus quibusque rationibus et pudicitiam
suam integram Antonius servare et sanctitatis apicem attingere
potuerit. Qua in re, primum christianam noster persecutus est
humilitatem animique demissionem, quae, cum omnium virtutum
fundamentum sit, modo desit, iam nullus potest perfectionis
viam fidenter ingredi, nedum ad eius adeptionem pervenire queat.
Quamvis enim ipse omnibus admirationi esset, et a Seraphico Patre
ac Magistro « episcopus » honoris ergo nuncuparetur, se tamen
servum inutilem existimans, non altiora munera dignitatesque aucupari,
sed viliora potius beatamque solitudinem consectari sollemne
habebat. At vero minime putandum eiusmodi humilitatis studium
ex enervata eius indole animique debilitate oriri; quod quidem hodie
nonnulli, humanae fortitudinis praestantiam plus nimio efferentes,
de catholicae Ecclesiae heroibus inconsulte temereque disserentes,
effutiunt ac perperam commentantur. Non una enim occasione
Antonius, prout res postulabat, animose fortiterque fecit; ut
exempli gratia, cum Ezelinum a Eomano —imperiosum illum
violentumque principem in Patavinam finitimasque civitates tyrannico
dominatu saevientem —coram adiit ac, iustitiae caritatisque
nomine, pacem digladiantibus populis conciliare, pluribusque
civibus, custodiae vinculisque mandatis, libertatem impetrare contendit.
Ex quo profecto clare elucet, christianae humilitatis usum
non animi vigorem dignitatemque minuere atque extenuare, immo
potius augere quam maxime.

Aliae praeterea sunt artes rationesque, quibus Antonius pudicitiam
suam custodire tutam et perfectissimam assequi morum
sanctimoniam enitebatur. Divitias scilicet ipse contemnere ab
iisdemque suum abalienare animum, Assisiatis vestigiis insistens,
qui mystica iniit cum evangelica paupertate sponsalia;

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.