AAS 23 (1931), p. 77

praestitit, quam apostolici, quo flagravit, studii atque ardoris;
illius, inquimus, apostolici studii, quod, ut in interiore animi perfectione
veluti fundamento consistit, ita ex eadem vim suam continenter
haurit atque exprimit.
Siquidem, inde a primis religiosae suae vitae annis, cum praeclara
comperisset Franciscanum protomartyrum gesta — qui,
in Mauritania, barbaris illis gentibus catholicae religionis cultum
afferentes, sanguinem pro Christi nomine profudissent — apostolatus
ac martyrii cupiditate aestuans, id enixe poposcit ut
sibimet ipsi liceret et sacras eiusmodi expeditiones participare
et sua opera suoque, si opus esset, cruore Iesu Christi regnum
producere atque amplificare. Veruntamen, rem adeptus, cum ad
Africae oras appulisset, febri illico correptus, ob devexam valetudinem
in patriam remeare coactus est. At navis, quae in Lusitaniam
contendisset, adverso vento compulsa, Italiae litora attigit;
Italiae, dicimus, quae a novo huiusmodi caritatis apostolo divinique
verbi praecone, non sine caelesti nutu, pervaganda ac collustranda
erat. Hic enim potissimum apostolica eius vis ac navitas
inclaruit, hic impensis si mi ab eo exantlati labores; at in Galliae
etiam provinciis bene multis, quandoquidem omnes Antonius —
Lusitanos nempe suos, Afros, ítalos, Gallos, quotquot denique
catholica veritate indigere intellexisset — nullo habito gentis
nationisque discrimine, actuoso studio suo complectebatur. In
haereticos autem, Albigenses scilicet, Catharos et Patarenos, eo
tempore paene ubique furentes ac germanae fidei lumen in christifidelium
animis restinguere conantes, tam strenue feliciterque
decertavit, ut « haereticorum maliens » iure merito nuncuparetur.
At vero, si sublimi quadam eloquentiae vehementia atque acerbitate
in haereses omne genus in pravosque mores ferebatur, in
obcaecatos tamen omnes, qui evangelii lucem appeterent, in devios,
qui ad veritatis semitam contenderent, in « pródigos » denique
«filios », qui caelestis Patris veniam complexumque percuperent,
paternum omnino gerebat animum.
In concionando autem, non populi favorem, non divitum primorumque
gratiam, non inanem hominum plausum gloriolamque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.