AAS 23 (1931), p. 78
aucupabatur; neque doctrinam praeferébat venditorumque more
iactabat suam, sed divinam illam, quam e diuturna sacrarum
Litterarum lectione suxerafc sapientiam,' studiose diligenterque
inlustrabat.
Non mirum igitur si a decessore Nostro f. r. Gregorio IX « Arca
Testamenti », honoris causa, appellabatur; non mirum, si tantam
civium multitudinem, vel errantem, ad frugem bonam reduxit, vel
fide caritateque torpentem, ad virtutum adeptionem sua voce
suoque exemplo excitavit. Quamvis enim, ut diximus, non plausum
quaereret hominumque gloriam, auditorum tamen animos
ita sibi devinciebat, ut diu multumque iidem, temporis laborisque
immemores, in eum concionantem intenderent, eiusque
oratione perculsi atque commoti, et suorum scelerum horrore
perstringerentur, et ad caelestia adipiscenda bona vehementer
exardescerent. Cumque fama mirabilis huius evangelicae veritatis
praeconis longe lateque percrebresceret, non modo e propinquis
regionibus, sed e longinquis etiam urbibus, oppidis viculisque
ingens ad eum multitudo eatervatim confluebat, eidemque
ita circumfundebatur, ut vix postremos hominum ordines incensissima
oratoris vox pertingere posset. Videre erat milites, parumper
saltem, arma deserere, agricolas arva, mercatores tabernas,
artifices denique officinam cuiusque suam, ut eum alloquentem audirent;
atque profecto, in sua quisque reversus, ad perfectioris
vitae institutum sese non tam vocatum, quam allectum experiebatur.
Neque defuere apostolico huic concionatori mira illa signa
atque portenta, quibus Deus, in gravioribus praesertim tempestatibus,
Ecclesiam suam sustinere, suorumque praeconum doctrinam
atque opera divinitus obsignare atque confirmare videtur. Per ea
enim saepenumero ei licuit non modo haereticos, catholicis praeceptis
succensentes, pervincere eorumque prosternere molimenta,
sed civium etiam odia simultatesque pacare atque componere.
Quam ad rem idem decessor Noster Gregorius IX, in LitterisDecretalibus,
quibus Antonium Patavinum ad Sanctorum caelitum honores
evexit, haec habet: «Ut... suae (Deus) virtutis potentiam mirabiliter
manifestet, et nostrae salutis causam misericorditer operetur,