AAS 23 (1931), p. 8

Litterarum tenore Beatissimam Virginem Mariam sine labe conceptam,,
sub titulo de Appareeida nuncupatam, praecipuam apud Deum Patronam
totius Brasiliae, privilegiis liturgicis adnexis ceterisque honorificentiis,
quae de more Patronis locorum principalium competunt, constituimus ae
declaramus.
Haec, ad spirituale christifidelium Brasiliae bonum provehendum,
eorundemque erga Deiparam Immaculatam ad magis in dies devotionem
augendam concedentes, statuimus; decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad. quos spectant sive spectare
poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritum que ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate, qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvi
mensis Iulii anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

II

S. IOANNES DE DEO ET S. CAMILLTJS DE LELLIS CAELESTES DECLARANTUR

PATRONI INFIRMARIORUM SAECULARIUM EORUMQUE PIARUM ASSOCIA-

TIONUM.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Expedit plane, ac consilium Nobis
peropportunum videtur, ut hoc tempore quo coetus infirmariorum saecularium
in plures associationes foederato atque ordinatur, et ipse polleat eae*
lestibus Patronis, quorum exemplo permoti, iidem infirmarii in aegrotantibus
curandis eo christianae caritatis spiritu inflammentur, quem in sanctis
Evangeliis divinus Magister tradidit. Hac mente, cum dilecti filii hodiernus
Prior generalis Ordinis Hospitalarii a Sancto Ioanne de Deo, et Praefectus
generalis item hodiernus Clericorum Regularium Infirmis ministrantium
enixas Nobis preces adhibuerint ut "respectivi Ordinis Fundatores, nempe
Sanctum Ioannem de Deo, et Sanctum Camillum De Lellis catholicorum1
infirmariorum ubique terrarum declarare atque instituere velimus caelestes
apud Deum Patronos, Nos piis huiusmodi precibus ultro libenterque concedendum
existimavimus. Et sane minime Nos latet divum Ioannem de Deo
iam inde ab anno MDXXXVII primam fundasse laicorum societatem qui infir-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.