AAS 24 (1932), p. 109
niensis intra fines positam, titulo ac dignitate Basilicae minorisi in perpetuum,
absque tamen ullo privilegio tam pro clero quam pro ipsa basilica,
cohonestamus.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter
exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in
posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Contrariis
non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv
mensis Maii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostro decimo.
E . CARD. PACELLI, a Secretis Status.
[II
E VICARIATU APOSTOLICO DE TAIYUANFU SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR
IN SINIS PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YUTZE.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Cum Minister generalis Ordinis Fratrum
Minorum, nomine quoque Vicarii Apostolici de Taiyuanfu in Sinis, Nos
edocuerit territorium vicariatus ipsius de Taiyuanfu esse latissimum atque
incolarum multitudine refertum, ita ut ipso in vicariatu animorum christifidelium
ministerium magnis sit plenum difficultatibus ac regimen spirituale
ab uno eodemque Ordinario commode teneri nequeat; visum est
Nobis hac uti opportunitate ut ex eodem vicariatu pars quaedam separetur,
quae quidem eisdem Fratribus Minoribus tanquam Missio independens
constituta adhuc committatur. Cum vero ad hanc quoque rem in
finem perducendam Delegatus Apostolicus Noster in Sinis consenserit,
Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositi
sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore,
ab actuali vicariatu apostolico di Taiyuanfu totum ¡territorium seiungimus
quod e decem civilibus subpraefecturis de Yutze, Sliowyang, Pinting,
Sienyang, Yuhsien, TaiJcu, Kihsien, Tsinyuan, SuJcow, Taiyuan constitutum
est, idemque in novam praefecturam apostolicam erigimus, quam de