AAS 24 (1932), p. 110
Yutze nuncupatam, curis Patrum Ordinis Fratrum Minorum, ad Nostrum
tamen et Sanctae huius Sedis beneplacitum, committimus.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn
m. Iunii an. MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
E. CAED. PACELLI, a Secretis Status.
III
TEMPLUM CATHEDRALE GNESNENSE HONORIBUS MINORIS BASILICAE DECO-
RATUR,
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis
Gnesnensium et Posnaniensium Archiepiscopus Nos enixis precibus
rogat ut templum cathedrale Gnesnense privilegiis honoribusque augeamus,
quae Basilicas minores cohonestant. Templum enim ipsum, Beatae
Mariae Virginis in caelum Assumptae in honorem Deo dicatum, magna
antiquitate renidet; fertur enim idem iam ante decimum a Domini Nostri
Incarnatione saeculum exstitisse, atque in eodem Sancti Adhalberti martyris
relliquias ab anno Domini millesimo servari. Ob nefastum vero
incendium, saeculo decimo octavo, praecipua sacri aedificii navis ruit; proptereaque
loco prioris hodiernum templum exaedificatum est, quod tamen
novis, recentioribus ac magni momenti instaurationibus atque ornatibus
nunc renovatum splendidiusque videtur. Cathedrale ipsum templum plures
devota peregrinatione et omnis condicionis fideles invisunt, populares
non minus quam proceres, et Nos ipsi Sanctae Sedis Legati munere in
Polonia functi, templum idem pie devoteque petivimus. Haec animo repetentes,
ipsius Purpurati Patris optatis annuendum ultro libenterque existimavimus.
Qua re, audito quoque dilecto filio Nostro Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, omnibusque
rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis pieni-