AAS 24 (1932), p. 12

Hic recolere praestat eius Summam Theologicam, quae pietatem ac
sapientiam pariter redolet; Commentarium in Evangelium Sancti Lucae,
quod eum sacrae paginae peritum interpretem ac securum demonstrant;
dulces suavesque Tractatus de laudibus Beatae Virginis, in quibus eius
amor affectusque ardentes erga Dei Matrem panduntur; scripta illa incomparabilia
De Sacrosancto Altaris Sacramento, in quibus ipse sinceram
suam fidem in Deum et fervidam devotionem in divinae Incarnationis
mysterio colendo luculenter ostendit. Mysticae denique elucubrationes
eommemorandae sunt, ex quibus eum per Spiritus Sancti gratiam ad
infusae contemplationis altitudinem elevatum comperimus, et ex quibus
saeculo decimo quarto in Germania mystice vivendi normam principium
et originem duxisse conspicimus.

Omnia denique ista Alberti auctoritatis in theologica scientia monumenta
sunt numquam interitura. Quinimo et cum Praedecessore Nostro
f. r. Leone XIII de tota Alberti Magni doctrina iure affirmare possumus:
« Quamquam post Alberti aetatem incrementa cuivis scientiarum
generi complura attulit dies, eius tamen vis et copia doctrinae, quae
Thomam aluit Aquinatem et aequalibus eorum temporum miraculo fuit,
non potest vetustate ulla consenescere ».

Quae hucusque diximus sufficiant ad magnitudinem aliquatenus
adumbrandam tum eximiae sanctitatis vitae, tum mirabilis Alberti doctrinae,
qui, post tot ac tantos labores in vinea Domini exantlatos, de Ecclesia
catholica omni ex parte optime meritus, die decimaquinta mensis
Novembris anno millesimo ducentésimo octuagesimo hanc peregrinationem
placidissime deseruit, ut beata aeternitate frueretur.
At post tanti luminis occasum numquam tamen eiusdem splendidus
fulgor defecit. Albertus Magnus revera in Christi Ecclesia adhuc illucescit
scientiae suae eminentia; illucescit vitae sanctitate virtutibus omnibus
adornata; illucescit et prodigiorum fama quae in vita et post mortem ab
ipso patrata fide digni scriptores omni quidem tempore asserunt, ita ut
et Nos cum Sancto Petro Canisio, Ecclesiae Doctore, qui illum Germaniae
lumen appellat, hoc de Alberto Magno affirmare possimus: «vitae munditia,
sapientia et sublimibus scientiis excellens » fuit... «Honorem eius et sanctitatem
Dominus Deus plurimis miraculis ostendit ».
Nemini igitur mirum videatur, quod Beato Alberto, post eius mortem
ecclesiasticus ac publicus cultus tributus est, cuius manifestationes et
praerogativae tot sunt ac tanti momenti. Et in hoc laetamur, quod plures
Praedecessores Nostri, «attentis Beati Viri in Ecclesiam praeclaris meritis »
(Clemens X), ad eius cultus extensionem pretiosos contulerint favores.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.