AAS 24 (1932), p. 11

Ita inter medii aevi Doctores, praecipue Albertus sui temporis scholis
scientificae antiquorum culturae divitias, modo vere organico, in sua
magna encyclopaedia, quae ab infimis notionibus usque ad sacram Theologiam
extenditur, egregie transmisit. Nil mirum igitur, si apud antiquos
in confesso sit, Albertum Magno « totum scibile scivisse, nullum doctrinae
genus ignorasse » (Pius II) « ac sui temporis stuporem et miraculum
congrue dici posse » (Ulricus de Argentina). Ml mirum etiam eumdem
apud antiquos «Doctoris universalis » titulum et « philosophorum omnium
totius christianitatis solis praeclarissimi » (Henricus de Hervodia) famam
fuisse adeptum.
His autem encomiis viri docti, etiam acatholici, nostrae aetatis suffragari
non dubitant, dum in eo maximum totius medii aevi naturalium
rerum investigatorem extollunt. Ex quibus opportune quidam scriptor
eximius Albertum vocat «studii naturalis in Occidente antesignanum
perspicacissimum, qui primus religioni christianae adsimilavit atque
iniunxit sublimes illos Graecae sapientiae fontes, qui primus naturalem
historiam doctrinae ecclesiasticae parem posuit, qui primus res naturales
germánicas ex arte descripsit, qui primus rerum creatarum formas ad
rationes morphologicas revocare conatus est, denique qui primus atque
unus historiam totius naturae per omnes explicuit partes » (Carolus
Jessen).

Praeterea hunc sibi vindicavit nonorem, quod neque in philosophia
nec in Theologia nec in Scripturarum interpretatione fere ullus alius
doctor, excepto Sancto Thoma exstitit, qui tantam auctoritatem sibi
oomparaverit. Nimis utique longum est Alberti Magni pro theologicae
scientiae incremento merita ostendere et enucleare.
Ut enim Theologiae operam navaret, animus ipse suus eumdem impellebat.
Auctoritatem, quam in re philosophica sibi comparaverat, mirum
in modum amplificavit, cum, ut diximus, philosophia, ad Theologiam
scholastico systemate recte explanandam, velut instrumento usus est.
Quapropter et ipse huius quoque Theologiae methodi prae primis auctor
dicitur, quae in Christi Ecclesia ad nostram usque aetatem clericis regula
a>c norma tutissima permansit.

Beati Alberti theologica opera amplissima, sicut et perspicua eius in
Sacra Scriptura commentaria, nedum lucidissimam mentem ac profundam
de catholica doctrina cognitionem, verum etiam tam suavem pietatem
animasque Christo adiungendi vehemens desiderium produnt, ita ut
procul dubio Sanctum de rebus sanctis disserentem in istis operibus summopere
dignoscamus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.