AAS 24 (1932), p. 10
Et re vera Deus ipse, omnium bonorum munificentissimus Dator,
Albertum indole atque necessariis auxiliis ad tantum opus perficiendum
ditaverat. Ipsi enim inerat veritatis insatiata cupiditas, indefessa ad res
naturales attentio earumque investigatio, imaginatio fervida simul cum
firma memoria, erga sapientiae antiquae monumenta amor, et praecipue
religiosa mens qua admiranda Dei sapientia, in ipsis creaturis relucens,
clare percipitur. Unde sacer Psaltes ad Dei laudem omnia mundi elementa
invitabat, et in Iob sicut et in libro Sapientiae atque in Ecclesiastico ad
munificentissimum talium bonorum Largitorem benedicendum et exaltandum
Spiritus Sanctus homines impellit.
Hoc autem potissimum est mentione dignum, quod veteris quemque
sapientiae florem laboriosissimo studio ipse collegit, et quidquid veritatis
humana ratio innata vi acute investigaverat, expurgatis quidem erroribus,
subtiliter meditatus est, atque ad fidei veritatem illustrandam
eamque a variis impugnationibus tuendam saepe feliciter adhibuit. Quod
praecipue subsidium ex Aristotelis operibus, quae tunc temporis latius
evulgari in Europa coeperunt, aptissime deprompsit. Falsis namque Aristotelismi
interpretationibus reiectis, impendens catholicae doctrinae
periculum non solum ipse propulsavit, sed veteris philosophiae telum ex
hostium manibus veluti ereptum ad revelatae veritatis defensionem valide
retorsit. Eo igitur praeprimis auspice, Scholastica, sanioris Aristotelismi
genuinis thesauris sibi additis, expeditiorem viam inivit- ut miram quae
adest rectae rationis cum fide cohaesionem maiore luce illustraret. Alberto
praeeunte Thomas deinde Aquinas, dilectus eius discipulus, perennis
philosophiae culmina atque altissimos sacrae Theologiae vértices felici
ausu conscendit.
Itaque eius labore et opera, philosophia tota, sed praecipue Aristotelica,
Theologiae christianae validum quidem et aptissimum instrumentum
sub revelationis supernaturalis lumine evasit.
Hoc enim supremum et constans fuit totius vitae intellectualis Alberti
propositum; quare quidquid veri, quidquid pulchri, quidquid sublimis,
in ethnicorum sapientia invenitur, discere et ipsi Creatori, qui est prima
Veritas, summa Pulchritudo et essentialis Perfectio, offerre et fere consecrare
voluit. Sicque Albertus vincula disrupit, quibus naturalis scientia
in gentilium, mahumetanorum ac iudaeorum potestate tenebatur, vel
a quibusdam tunc temporis piis hominibus, ob abusus qui irrepserant,
cum diffidentia quadam respiciebatur, quasi magnum pro fidelibus periculum
in seipsa occultaret. Verus Theologus nullum ipse damnum in naturae
vel naturalis rationis operibus recte investigatis pertimuit, cum eadem
ipsius Creatoris lumen in se ferant.