AAS 24 (1932), p. 9

tens, iuxta Pauli Apostoli exemplum, qui libentissime se impendebat et
superimpendebatur pro proximorum suorum animabus.1

Quamquam iam senio confectus, ad secundum Lugdunense Concilium
accessit, in quo Graeci, emissa fidei professione, doctorum expositionibus
praemissis, divina gratia ad unionem Ecclesiae feliciter redierunt.
Eius etiam Concilii occasione Praedecessor Köster Beatus Gregorius
Pp. X, Alberto intercedente, Bodulphi de Habsburgo, Eomanorum
Eegis, electionem probavit. Qua re Albertum utrique ordini societati»
tum ecclesiasticae tum civilis denuo consuluisse procul dubio affirmari
potest.

Verum immensa utique haec negotiorum quae inspeximus moles parvi
facienda veluti videtur, si cum ingentibus studiorum laboribus institutis
ac voluminibus ab eodem doctissime conscriptis conferatur, in quibus
eius ingenii acumen et vis eximia, mentis amplitudo atque altitudo, dives
eruditionis copia, ornandae ac defendendae fidei indefessus ardor eminenter
elucent.
Quapropter histöriographi et eius vitae scriptores iure meritoque
eum propter singularem intellectus universalitatem extollunt, qui non
solum divinas res contemplatus est vel philosophicas veritates, sed etiam
omnes alias scientias humanas attigit atque illustravit, quae hodie naturales
vocantur. Imprimis iam Bartholomaei Lucensis, coaevus, episcopus
Torcellanus, affirmavit Albertum, quod ad scientias universas excolendas
et docendi methodum attinet, inter doctores maxime excelluisse. Ee
quidem vera Alberti Magni operum paene innumerorum titulos iam inspicienti
subito evidenter apparet, nullam particularem scientiam effugere
ingenium eius, cum de astronomia, cosmographia, meteorologia, climatologia,
physica, mechanica, architectura, chimia, mineralogia, anthropologia,
zoologia et botanica luculentissime disseruerit. Quibus insuper
scriptis varia de practicis artibus opera, utpote de texendi, navigândi
peritia, sicut etiam de agricultura hisque similibus sunt adiungenda.

Constanti autem mentis intentione Magnus Albertus, sicut verus
doctor catholicus, non sistit in huius mundi adspectabilis contemplatione,
prout modernis rerum liaturalium investigatoribus quam frequenter
accidit; sed ad spiritualia et supernaturalia ascendit, omnium scientiarum
concordem, iuxta tamen subiecta varie sibi subordinata, coordinationem
statuens, ab inanimatis ad viventia, a viventibus ad spirituales creaturas,
a spiritibus ad Deum mire progrediens.

1 Gorinth., XII, 15.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.