AAS 24 (1932), p. 15
ad ipsius scientiae nobilitatem, soliditatem ac veritatem omnimode firmandam
necessaria videtur. At quam frequenter nostra praecipue aetate
subiectio huiusmodi in investigationibus scientificis negligatur ac despiciatur
plane compertum est. Immo contra fidem rectamque rationem ipsa
quidem adhibetur scientia; quae, Deo scientiarum Domino derelicto, suis
tantum viribus confidens, in illum numquam satis deplorandum materialismum
procul dubio incidit, qui, neminem latet, profecto morum dissolutionis
totque in re oeconomica maiorum causa est, quibus fere totius orbis
populi infeste pervertuntur acriterque cruciantur. In Alberto Magno autem
i.
scientiae humanae divinaeque radii mirabiliter conveniunt, ac circa ipsum
lucentem aureolam efformant.
Ipse suo praeclarissimo exemplo omnes admonet, inter scientiam et
fidem, veritatem inter et bonum, inter doctrinam et sanctitatem, nullam
exsistere oppositionem, intimam potius cohaesionem adesse. Ita etiam,
sicuti Sanctus Hieronymus e deserto, ipse Albertus suis mutabilibus scriptis
tamquam potenti voce, fortiter conclamai atque uberrime demonstrat,
scientiam veri nominis et fidem vitamque ex fide sancte aetam concorditer
in hominibus vigere posse, immo debere, cum fides supernaturalis complementum
perfectionemque scientiae validissime communicet.
Neque enim, ut athei diebus vel nostris circumferunt, per christianam
disciplinam et christianae perfectionis studium destruuntur vel franguntur
hominis indoles aut robur voluntatis* civilis actuositas, humani ingenii
nobilitas; sed contra evincitur gratia naturam perficere, eamque evolvere
evehere ac mire nobilitare.
Quibus omnibus mature perpensis, quo Magnus hic Albertus iure meritoque
Sancti appellatione honoribusque ab omnibus christifidelibus magis
magisque colatur, idemque, veluti lucerna super candelabrum posita* in
universa Ecclesia clariore luce elucescat, ac ita illud suppleremus quod ad
eiusdem Alberti gloriam adhuc deesse videretur, desiderium quoque Nostrum
in dies succrescens, per aequipollentern canonizationem, tandem
explendum duximus.
Cum igitur ad tantum eventum tempora nostra satis matura videantur,
cumque in hoc negotio omnes conditiones reperiantur ab antiquissimo
Ecclesiae usu ac iure in similibus adiunctis requisitae, specialem normam
viamque adhibere decrevimus, quam plures Praedecessores Nostri iam pro
aliorum Servorum Dei canonizatione nonnumquam adhibendam censuerunt.
Itaque rem totam SS. Bituum Congregationi expediendam commisimus;
ac proinde dilecti filii Nostri S. E. E. Cardinales eidem Sacrae Congrega-