AAS 24 (1932), p. 16

tioni praepositi, in ordinario coetu die decima quinta mensis huius Decembris
habito, audita dilecti filii Nostri Francisci Cardinalis Ehrle, Causae
Ponentis, relatione; attenta historicae Sectionis de vitae sanctitate Beati
Alberti et de cultus legitimitate eidem exhibiti inquisitione ex officio
peracta; nec non sententia, scripto data, pariter ex officio, a duobus doctis
viris, in operibus eiusdem Beati apprime versatis, super eius doctrina;
audito quoque Officialium eiusdem Sacrae Bituum Congregationis Praelatorum
voto, momentis omnibus sedulo perpensis, matureque discussis,
unanimi consensu quotquot frequentes aderant, Nobis consulendum pro
gratia concedenda censuerunt. Nos autem, die sequenti, idest hodie, de
his omnibus relatione attente audita per dilectum filium Salvatorem
Natucci, Fidei Promotorem generalem, Nobis exhibita, in omnibus annuentes,
Sacrae Congregationis votum libentissime excipiendum duximus.
Suprema itaque Nostra Apostolica auctoritate praecipimus, ut Sancti
Alberti Magni festum cum Officio et Missa de Confessore Pontifice, addito
Doctoris titulo, sub ritu duplici minori, die eius natali, hoc est die decima
quinta mensis Novembris, in universa Ecclesia singulis annis celebretur.

Quamplurimae ergo benignissimo Deo gratiae agantur, qui mirabili
suae Providentiae consilio, per humilitatem Nostram coram militanti
Ecclesia, Alberti Magni gloriam perficere dignatus est, ipsum nostra potissimum
aetate veluti « lucernam luminosam corpus totius Ecclesiae tamquam
sidus matutinum sua fecunditate illustrantem »* ostendens, qui vere
non soli sibi laboravit, «sed omnibus exquirentibus veritatem».2 -

Adsit igitur Sanctus Albertus Magnus adprecator, qui sapientiam virtutemque
a prima inventate exquirens, iugum Domini libenter ferens,
instar Pauli Apostoli nihil sanctius habuit quam in captivitatem redigere
omnem intellectum in obsequium Christi.3

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia,
apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula quae supra
diximus confirmamus, roboramus, iterum statuimus ac praecipimus universaeque
Ecclesiae catholicae denunciamus; mandantes ut earumdem
praesentium transumptis sive exemplis, etiam impressis, manu tamen
alicuius Notarii Apostolici subscriptis ét sigillo munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Nostris Litteris haberetur si exhibitae vel ostensae
forent. Si quis vero has Litteras Nostras declarationis, decreti, mandati,

1 Anonym. Ord. Praed., saec. xix.
» Eccli, XXIV, 47.
» II Cor., X, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.