AAS 24 (1932), p. 185

nis XIII vestigiis inhaerentes, Encyclicis Litteris Quadragesimo
anno pro magis aequa bonorum terrestrium partitione tam strenue
propugnavimus, ea omnia indicantes, quibus efficacissime hominum
societatis universae sanitas vigorque, eiusque membris laborantibus
quies et pax reddi possint. Cum enim vehementissimum honestae
cuiusdam felicitatis etiam in terris adipiscendae studium ab
ipso universarum rerum Conditore in mortalium animis satum sit,
nunquam christiana lex legitimos nisus ad veram scientiam ulterius
promovendam et ad altiora usque hominem recto calle provehendum
non bene volenter agnovit, non fovit actuosissime.
Quoniam vero, venerabiles fratres, adversus hoc, satanicum
prorsus, in religionem odium, quod illud « mysterium iniquitatis »
a S. Paulo commemoratum in mentem redigit, sola humana prae-1
sidia et hominum providentiae non sufficiunt, Nos apostolico
Nostro ministerio deesse arbitraremur, si hominibus mira lucis
mysteria ostendere recusaremus, quae una reconditam custodiunt
vim effrenatas tenebrarum potestates subiugandi. Age vero, cum
redux Christus Dominus e Thaboris splendoribus, puerum a dae-^
monio vexatum sanasset, discipulis, qui illum liberare non potuissent,
demisse petentibus: « Quare nos non potuimus eiicere illum? »
illud sane memorandum respondit: « Hoc genus non eiicitur nisi
per orationem et ieiunium ». Quam divinam monitionem, vene-2
rabiles fratres, nostrorum quoque temporum malis adamussim
aptandam esse putamus, quippe quae nisi «per orationem et
ieiunium » et ipsa repelli non possint.

Memores igitur nostrae angustis limitibus definitae naturae,
nosque a summo rerum Auctore omnino pendere probe conscii, ad
precationem in primis confugiamus. Fide novimus quanta sit demisse,
fidenter, perseveranterque precandi vis: nulli enim unquam
alii bono operi Deus omnipotens tam amplas, tam communes,
tam sollemnes promissiones adnexas voluit, quam admotis sibi
precibus: « Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate

1 II Thess., II, 7.

2 MATTH., XVII , 18-20.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.