AAS 24 (1932), p. 186

et aperietur vobis; omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit,
invenit, et pulsanti aperietur ». « Amen, amen dico vobis, si quid1
petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ».2
Quid autem nostra precatione dignius, quid adorandae Illius
personae aptius, qui unus est « Mediator Dei et hominum, homo
Christus Iesus »,3 quam impetrare ne fides in unum Deum vivum
et verum exsulet a terra? Talis precandi ratio iam ex parte habet
in semet ipsa id quod petit: nam ubi quis orat, ibidem ille cum
Deo coniungitur iamque per hoc vivam Dei memoriam in terris
efficit. Et re quidem vera, qui orat, ipso sui demisso corporis
habitu, suam in omnium rerum Conditorem ac Dominum fidem
palam profitetur; quoties vero non privatim sed communiter hoc
praestat, per id ipsum supremum et summae potestatis Dominum
agnoscit, non modo singulis hominibus sed universae etiam humanae
societati imperantem.
Quam iucundum sane caelo terraeque spectaculum praebet
Ecclesia orans, cum, totos continenter dies noctesque totas, psalmi
divino afflatu conscripti concinantur in terris: nulla per diem
computetur hora, quae propria non consecretur liturgia; nulla
humanae vitae aetas, quae suum non habeat locum in gratiarum
actionibus, laudibus, precibus, piaculis communis huius obsecrationis
mystici corporis Christi, quod est Ecclesia. Atque ita precatio,
quemadmodum divinus ipse Eedemptor spoponderat,
Deum hominibus praesentem facit: «Ubi sunt duo vel tres congregati
in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».4
Ipsam praeterea aerumnarum causam, quam superius commemora
vimus, auferet precandi studium; inexplebilem dicimus
temporalium bonorum cupiditatem. Nam qui orat, in excelsum
suspicit, ad caelestia nempe bona, quae meditatur atque exoptat;
se totum abdit in mirum contemplandum ordinem a Deo
statutum, in quo nulla adest vanae gloriae libido, nulla maioris

1 MATTH., VII, 7-8.

2 IOAN., XVI , 23.
3 I Tim., II, 5.

* MATTH., XVIII , 20.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.