AAS 24 (1932), p. 189
nitentiae nedum notionem at ipsum nomen apud complures haud
parum amisisse pristinae suae virtutis, qua olim magnánimos
ciebant sensus et ad fortia impellebant suscipienda, quippe quae
hominibus fide alte imbutis sacro Christi eiusque Sanctorum sigillo
insignita apparerent; nec desunt qui externas corporis afflictationes
inter obsoletas res amandare velint; ne quid dicamus de hodierno
homine libero seu autonomo, quem vocant, qui poenitentiam
quamlibet ut servile quid superbe contemnit. Nec mirum
sane: quo magis enim in Deum fides debilitatum, pronum est ut
eo magis primaevi peccati ac pristinae hominis contra Deum rebellionis
notio obfuscetur atque evanescat, multoque magis iam
nulla piaculi poenitentiaeque necessitas persentiatur.
Nos vero, venerabiles fratres, pro pastorali munere, haec
nomina sanctasque res summo in honore habere utque habeantur
curare, iisque germanam notionem nobilitatemque servare indemnem,
atque adeo, quod pluris est, ut ad vitae christianae usum
eaedem applicentur contendere debemus. Hoc a Nobis expostulat
ipsa, quam propugnamus, Dei Religionisque defensio, cum poenitentia
suapte natura ordinem morum agnoscat restituatque, qui
lege aeterna, id est Deo ipso, innitatur. Qui Deo piamina offert pro
peccato, is sanctas esse profitetur supremas morum leges, earumque
obligandi vim atque in violatores animadvertendi ius agnoscit.
In perniciosissimis profecto nostrae aetatis erroribus ille est
annumerandus, qui nefario ausu mores a religione seiungit, quodvis
scilicet legibus subducens fundamentum. Qui quidem mentis
error praetermitti quadantenus poterat fortasse minusque exitiosus
videri, cum inter paucos continebatur, cumque in Deum fides
commune totius humani generis patrimonium adhuc erat, adeo ut
ii quoque qui eam iam non profiterentur aperte, tacite tamen opinione
admittere cogerentur. At nunc, cum atheismus etiam populares
inficit coetus, atrocia illius erroris consectaria quotidiano usu
tanguntur et obviam occurrunt passim. Pro morum lege, quae,
sublata in Deum fide, decidat pariter necesse est, vis bruta imponitur
omnium iura conculcans. Antiquam agendi fidem atque
honestatem mutuique commercii probitatem, vel ethnicorum