AAS 24 (1932), p. 190

rhetoram ac poetarum laudibus tantopere commendatam, excipiunt
nunc sordida lucri studia, quibus incensi complures sua
aliorumque negotia impudenter passim perfideque agunt. Et sane,
qui possunt humana consistere commercia, qui vim nancisci
pactiones, ubi nullum sit conscientiae vadimonium? Quodnam
autem conscientiae sit vadimonium, ubi nulla sit in Deum fides,
nullus Dei timor? Hoc enim sublato fundamento, omnis morum
decidit lex, nihilque impedire poterit quominus gradatim, at
necessario, praécipites ruant gentes, familiae, res publica, ipseque
humanae vitae cultus.
Poenitentia itaque salutare armorum est genus, quibus utuntur
strenui Christi milites pro universo morum ordine propugnando
restituendoque dimicare cupientes: armorum est genus, quod ad
omnium maiorum radicem resecandam descendit, cupiditatem
dicimus corruptibilium divitiarum inhonestarumque vitae voluptatum.
Piacula sponte suscipiens, iucundis rebus vel aegre abstinens,
variis poenitentiae operibus indulgens, christianus homo
vere magnanimus abiectas cupiditates coercet, quibus ad morum
normam transgrediendam allicitur. Quod si idem divinae legis
studio atque fraterno amore tam vehementer flagrat, quantum
sane debet, tum non modo pro se suisque luendis commissis poenitentiae
dat operam, sed etiam aliena peccata in se suscipit
expianda, grandia Sanctorum exempla imitatus, qui ad totius
suae aetatis peccatorum poenas ferendas, piaculares se hostias
saepenumero exhibebant; imitatus quin immo divinum Redemptorem,
Agnum Dei factum, « qui tollit peccatum mundi ».1
Nonne, venerabiles fratres, in hoc poenitentiae studio pacis
quoque mysterium abditur? « Non est pax impiis » inquit Spiritus2
Sanctus, qui ordini a natura atque adeo ab eius Conditore statuto
semper contradicunt et repugnant. Tunc solummodo, quando hic
ordo restitutus erit, quando omnes gentes illum ultro fideliterque
agnoverint et servaverint, quando intimae populorum rationes
et mutuae cum aliis nationibus necessitudines hoc nitantur funda-

1 IOAN., I, 29.
2 Is., XLVIII, 22.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.