AAS 24 (1932), p. 192
Mhil ergo aliud restat quam ut miserum hunc mundum, qui
tam copiosum sanguinem effudit, tot aperuit túmulos, tot insignes
res delevit, tot denique hominibus pane operaque interdixit; nihil,
inquimus, aliud restat, quam ut hunc mundum amantissimis sacrae
Liturgiae vocibus compellemus: « Convertere ad Dominum Deum
tuum! ».
Iamvero, ad hanc precum operumque piacularium conspirationem
quamnam vobis, venerabiles fratres, occasionem opportuniorem
indicandam nanciscantur quam sollemnem diem, qui iam
imminet, Sacratissimo Iesu Cordi dicatum? Cuius cum sit nota
peculiaris — quemadmodum Encyclicis Litteris Miserentissimus
quattuor abhinc annis datis copiose demonstravimus — hominum
scelerum expiandorum studium caritate incitante, in omnibus
Orbis templis perpetuum, sacro anniversario recurrente, publice
tot flagitia, quibus Cor illud divinum impetitur, piaculis reparanda
decrevimus.
Equidem confidimus futurum ut hoc anno, die divino Cordi
sacra, Ecclesiae filii universae certatim in flagitia expianda divinaque
impetranda dona studiosius incumbant. Qui frequentissimi
ad Eucharisticam mensam accedentes, et circum altaria provoluti,
humani generis Redemptorem sub Sacramenti velis delitescentem
venerantes — quod proinde, venerabiles fratres, in omnibus
templis ea die sollemniter exponendum curabitis —in illud Cor
misericordissimum, omnium humanorum dolorum acúleos in se
expertum, molem angorum, quibus afficiuntur, effundant; fidemque
suam firmam, certam spem, ardentem caritatem profitentes,
idem Cor Sanctissimum, validissimo patrocinio Virginis Deiparae,
omnium gratiarum Mediatricis, interposito, pro se suisque, pro
patria, pro Ecclesia, pro Christi Vicario ceterisque Pastoribus,
eiusdem gravissimi animarum regiminis in partem adscitis, fervide
deprecentur; itemque pro fratribus de eadem fide sive consentientibus,
sive dissentientibus, sive impietatis aut infidelitatis
labe infectis, ac pro ipsis denique Dei Ecclesiaeque hostibus, ut
tandem et convertantur vivant.