AAS 24 (1932), p. 264
VI
SEIUNCTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE QUINHON IN INDOSINIS
ERIGITUR APOSTOLICUS VICARIATUS DE KONTUM.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Decessores Nostros Romanos Pontifices
vestigiis secuti, Nos ad ea sollicite intendimus, per quae res missionariae
pro vide foveantur atque augeantur. Quapropter cum, ultro suffragante
Delegato apostolico Nostro in Indosinensi natione, a Vicario Apostolico de
Quinhon compertum habeamus, postremis hisce temporibus post longos
asperosque labores catholicam religionem apud populum Banhars, qui
vivit intra fines apostolici de Quinhon vicariatus, laeta incrementa suscepisse,
ita ut nunc sui iuris Missio erigenda apud eundem populum peropportune
videatur; Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide praepositi sunt, haec quae sequuntur decernenda
censemus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, ab hodierno vicariatu apostolico de Quinhon territorium
seiungimus ac distrahimus, cuius limites sequentes erunt, nempe: in septentrionali
regione linea idealis quae a Tourane versus urbem Saravane ducit;
in occidentali item regione fines provinciae civilis ßaravane et Stung-Treng;
in meridionali autem, fines item provinciae civilis B alat, in orientali denique,
fines civilium provinciarum Nhatrang, Phuyen, Binhdinh, Quangngai
atque in provincia Quangnam linea idealis quae regionem annamiticam
separat a barbarorum regione, quae procedit ex septehtrione versus meridiem.
Ex hoc vero territorio, sic per Nos a vicariatu praedicto de Quinhon
distracto ac disiuncto, novum ex nunc canonice erigimus vicariatum apostolicum,
qui proinde ex integris provinciis Attopen, Banmetuot, Kontum,
et ex parte montana et barbara provinciae Quangnam constabit. Ipsum
autem vicariatum apostolicum, cui in posterum nomen facimus de Kontum,
curis sodalium Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes, ad
Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum, in Domino demandamus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque effectus plenos
atque integros sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive spectare"
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudican-