AAS 24 (1932), p. 265

dum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvni
mensis Ianuarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri decimo.

E. CAED . PACELLI , a Secretis Status.

VII

AB APOSTOLICO VICARIATU DE JEHOL SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA DE CHIHFENG IN SINIS, ET CLERO INDIGENAE COM-

MITTITUR.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Romani Pontifices Decessores Nostri
continenter curarunt, ut illis in partibus ab hoc catholicae religionis
centro longinquis, in quibus christiana res conspicua, Deo adiuvante,
incrementa nanciscitur, novae surgant Missiones, ita ut, Pastorum numero
aucto, tum christianae veritati propagandae, tum christiano gregi regendo
satius consulatur. Hac ducti mente, cum vicariatus apostolicus de Jehol
in Sinis tam late pateat, ut missionarium opus satis facile ab uno Ordinario
ibidem exerceri nequeat, opportunum visum est consilium vicariatum apostolicum
ipsum in duas partes dividere ac dismembrare, ita ut nova ibidem
constituatur Missio sacerdotibus saecularibus e clero sinensi concredenda,
qui iam fructuose sacrum Evangelii ministerium eodem in vicariatu gesserunt.
Auditis itaque venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositi
sunt, omnibusque rei momentis attento ac sedulo studio perpensis,
Nos, motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, vota excipientes tum Delegati
apostolici Nostri in Sinis, tum Vicarii Apostolici de Jehol, praesentium
Litterarum tenore, ab apostolico vicariatu eodem de Jehol sex sequentes
civiles sub-praefecturas, nempe de Chihfeng, Kienping, Outan, Ningcheng,
Weichang et Kingpeng seiungimus ac separamus, earundemque civilium
sub-praefecturarum territorium, sic per Nos a vicariatu praefato distractum,
in novam praefecturam apostolicam de CMJifeng in posterum nuncupandam,
canonice erigimus et constituimus. Eiusdem vero novae praefecturae
apostolicae de Chihfeng regimen, ad Nostrum et Sanctae huius
Sedis beneplacitum, presbyteris saecularibus e clero Sinensi adsignamus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.