AAS 24 (1932), p. 271
SACBA CONGREGATIO DE SACRAMENTIS
T1
DE AETATE CONFIRMANDORUM
Plures petitiones exhibitae sunt Pontificiae Commissioni ad Codicis
canones authentice interpretandos, quaestionem respicientes aetatis confirmandorum,
de qua est sermo in canone 788, et utrum dictus canon
constituat tantum normam directivam an potius vere praeceptivam.
Emi Patres eiusdem Pontificiae Commissionis in plenario Coetu diei 7 Iunii
1931, proposito dubio: «An canon 788 ita intelligendus sit ut Sacramentum
confirmationis in Ecclesia latina ante septimum circiter aetatis
annum conferri non possit nisi in casibus, de quibus in eodem canone»
responderi mandarunt: Affirmative.1
Quoniam vero in Hispania et alicubi, praesertim in America Meridionali,
viget consuetudo administrandi Sacramentum Confirmationis pueris
ante usum rationis, etiam immediate post collatum Baptismum, a Sacra
Congregatione de disciplina Sacramentorum, edita supradicta responsione,
quaesitum fuit, an talis consuetudo adhuc servari possit.
In plenario itaque Coetu Emorum Patrum huius Sacrae Congregationis,
habito die 27 Februarii 1932, re mature discussa, proposito sequenti dubio:
«An consuetudo antiquissima in Hispania et alicubi vigens ministrandi
Sacramentum Confirmationis infantibus ante usum rationis, servari possit»,
Emi Patres responderunt: «Affirmative, et ad mentem». «Mens est ut,
ubi Sacramenti Confirmationis administratio differri potest ad septimum
circiter aetatis annum, quin obstent graves et iustae causae, ad normam
can. 788, contrariam consuetudinem inducentes, fideles sedulo edocendi sunt
de lege communi Ecclesiae Latinae, praemissa Sacrae Confirmationis administrationi
illa catechesis instructione, quae tantum iuvat ad animos puerorum
excolendos et in doctrina catholica solidandos, prout experientia docet ».
In audientia diei 2 Martii eiusdem anni, referente infrascripto Secretario
Sacrae Congregationis, Ssmus Dnus Noster Pius Papa XI responsionem
ratam habere et confirmare dignatus est.
Ne autem ex hac resolutione aliquis error irrepat aut non recta intelligentia
de sacrorum canonum intentione et praecepto circa aetatem admit-
i Acta Ap. Sedis, XXIII, p. 353.