AAS 24 (1932), p. 295

•dum esse ác definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si quidquam
secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentali contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die n mensis
Februarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

III

FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE KHARTUM ET

APOSTOLICAM PRAEFECTURAM DE FOUMBAM IN AFRICA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius
gerendae conducant, ea, interposita Nostra auctoritate, data occasione,
-decernere maturamus. Hoc ducti consilio, cum ob amplissimam territorii
vicariatus apostolici de Khartum latitudinem nec non ob missionariorum
penuriam Vicarius Apostolicus de Khartum apte nequeat spirituali regimini
consulere territorii suae iurisdictioni subiecti, quod ad septentrionem
apostolicae praefecturae de Foumbam positum est; Nos, conlatis quoque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalibus, qui Sacrae de Propaganda Fide Congregationi praepositi
sunt, votis concedentes tum Ordinariorum vicariatus apostolici de Khartum
ac finitimae praefecturae apostolicae de Foumbam, tum etiam Vicarii Apostolici
de Yaounde in Africa Centrali, haec quae sequuntur decernenda
censuimus. Nimirum motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium
Litterarum tenore, e vicariatu apostolico de Khartum territorium situm
ad septentrionem praefecturae memoratae de Foumbam ex nunc disiungimus
ac separamus, eidemque praefecturae apostolicae, quae Patribus
Instituti Sacerdotum a Sacro Corde Iesu concredita est, canonice adnectimus;
ita ut in posterum territorium ipsi de Foumbam praefecturae commissum
sequentibus finiatur limitibus, nempe: ad occidentem praefectura
apostolica Nigeriae septentrionalis; ad septentrionem meridiano 15° latitudinis,
ad orientem denique meridiano 17° circiter longitudinis.
' Haec edicimus statuimusque, decernentes praesentes Litteras firmas,
Talidas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, sive perti-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.