AAS 24 (1932), p. 296

nere poterunt, mine et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die in mensis
Februarii MDCCCCXXXII Pontificatus Nostri decimo.

E. CARD . PACELLI , a Secretis Status,

IV

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE MUKDEN ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE FUSHUN IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Admonet Nos pastorale munus, quo
divinitus fungimur, ut missionalium rerum profectibus diligenter intenti,
earundem occurramus necessitatibus, et quae in cuiusque ipsarum emolumentum
prodire comperimus, ea salubriter ac tempestive decernamus.
Quapropter cum edoceamur, in parte orientali vicariatus apostolici de
Mukden in Sinis, opera sollerti sodalium Societatis de Maryknoll ita catholicam
religionem profecisse, ut tum Vicarius Apostolicus de Mukden, tum
moderator generalis Societatis pro missionibus exteris de Maryknoll, suffragante
etiam Delegato apostolico Nostro in Sinis, nec non generali Mode-r
ratore Parisiensis missionum ad exteras gentes Societatis, cui vicariatus
apostolici de Mukden regimen iamdiu demandatum est, a Nobis expostulaverint
ut pars territorii vicariatus praedicti, a Sodalibus de Maryknoll
exculta, in sui iuris missionem erigeretur; Nos, ut nomen christianum illis
in regionibus altiores ligat radices, votis memoratis concedendum censemus.
Omnibus proinde rei momentis attente perpensis, conlatisque consiliis cum
venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui Sacrae Congregationis de Propaganda Fide negotiis praepositi sunt,
motu proprio, certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, ab eodem
apostolico de Mukden vicariatu totum civilem districtum orientalem de
Tung-Pien-Tao nuncupatum, ac viginti et una sub-praefecturis civilibus
constitutum, separamus sive dismembramus, in eodemque districtu, simili
auctoritate Nostra, novam praefecturam apostolicam canonice erigimus
de Fushun appellandam. Huius vero novae praefecturae apostolicae de

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.