AAS 24 (1932), p. 297
Fushun regimen et curam, ad Nostrum et huius Sanctae Sedis beneplacitum,
praelaudatis Sodalibus Societatis de Maryknoll pro missionibus
exteris in Domino committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, vel spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv mensis
Februarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri decimo.
E. CARD . PACELLI , a Secretis Status.
V
TEMPLUM E. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE, IN SACRO MONTE VARALLO, DIOE-
CESIS NOVARIENSIS INTRA FINES, HONORIBUS BASILICAE MINORIS INSI*
GNITUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Novariensis dioecesis intra fines in
monte Yarallo, Vallis Siccidae, templum exstat Beatae Mariae Virginis in
caelum assumptae ad honorem Deo dicatum, quod quidem primarium est
inter pia aedificia eiusdem sacri Montis Varalli. Quadraginta enim sacellis
duabusque aedibus sacris pius locus Montis Varalli exornatur, eisdemque
in sacellis Domini nostri Iesu Christi Passionis ac Redemptionis nostrae
mysteria valide repraesentantur, adeo ut christifidelium ad sacrum ipsum
montem peregrinantium pietas erga divina mysteria magnopere excitetur
ac foveatur. Equidem e finitimis ac longinquis regionibus ad sacrum Varalli
montem christifideles seorsim vel turmatim peregrinorum more devote
confluunt, ibique religiosis functionibus adsistunt, quae cura Oblatorum
e Congregatione Sanctorum Gaudentii et Caroli ea qua par est sollemnitate
celebrantur. Quapropter cum eiusdem sacri montis—qui profecto est merito
accensendus in religiosorum monumentorum numero, quae vetustate, fidelium
devotione, nec non artis etiam operibus primarium locum tenent, —
hodiernus Rector a Nobis suppliciter demisseque efflagitaverit, ut, multorum
votis obsecundantes, praecipuum templum eiusdem Sacri Montis, ad
christifidelium quoque pietatem erga Beatissimam Virginem ac Domini