AAS 24 (1932), p. 321

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP. XI

EPISTOLA ENCYCLICA

VENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDERATARUM MEXICI CIVITATUM,

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS

PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:

DE INIQUA REI CATHOLICAE CONDICIONE IN MEXICANA RE-

PUBLICA.
PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Acerba animi anxitudo, qua ob tristissimas humanae borum
temporum societatis condiciones angimur, peculiarem illam haud
remittit sollicitudinem, qua cum dilectos Mexicanae Nationis filios
impense prosequimur, tum vos praesertim, Venerabiles Fratres,
idcirco paterna cura Nostra dignissimus, quod tam diu acerrimis
divexamini insectationibus.
Inde ab inito Pontificatu, proximi Decessoris Nostri vestigiis
insistentes, omni industria omnique ope enisi sumus, ne « constitutionalia
», ut aiunt, praescripta ad effectum funeste deducerentur;
quae quidem praescripta, utpote primaria atque immutabilia
laederent Ecclesiae iura, facere non potuimus quin pluries,
occasione data, damnaremus atque reprobaremus. Hac itidem
de causa Nobis cordi fuit ut Reipublicae vestrae Legatus Noster
non deesset.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.