AAS 24 (1932), p. 322

Quodsi plerumque, recentiore hac aetate, supremi ceterarum
Civitatum gubernatores publicas cum Apostolica Sede necessitudinum
rationes, renovato quodam studio, redintegrare visi sunt,
at Mexicanae Reipublicae moderatores non modo quamlibet
mutuae conciliationi transigendae viam praecludere non destiterunt,
sed fidem etiam, haud ita pridem scripto datam, praeter
omnium exspectationem frangentes, violantes, atque adeo quaenam
eorum essent in Ecclesiam consilia atque proposita luculentissime
demonstrantes, non semel Legatos Nostros suo loco depulerunt.
Itaque eo deventum est, ut CXXX eius legis caput, quam
« Constitutionem » vocant, asperrime in usum perduceretur; quam
quidem legem, quippe catholicae religioni infensissimam, per
Encyclicas Litteras Iniquis afflictisque die x VIII mensis Novembris,
anno MDCCCOXXVI datas, detestando et conquerendo sollemniter
expostula vimus.
Pergraves etiam in eos sunt, qui huiusmodi legis caput offendissent,
poenae promulgatae, atque, nova Ecclesiasticae Hierarchiae
inustâ iniuria, cautum est ut sacerdotes, quibus facultas
esset privatim publice faciendi impertiendique sacra, certum
numerum, quem singularum Civitatum legumlatores défini vissent,
neutiquam excédèrent.
His iniuste intoleranterque constitutis, quae Mexicanam Ecclesiam
civili imperio gubernatorumque arbitrio, in catholicam
religionem hostilium, obnoxiam redderent, vos, Venerabiles
Fratres, divini cultus munia publice intermittere decrevisti^;
eodemque tempore christifideles omnes quoquo modo compellastis,
ut infandas id genus praescriptiones efficaciter expostularent.
Ob vestram tamen apostolicam animorum strenuitatem
atque constantiam, paene omnes e patria deturbati, sancta cleri
gregisque vestri certamina martyriumque factum, extorres e
longinquo veluti prospicientes, admirati estis; quibus autem ex
vobis —perpaucis admodum — in sua cuiusque dioecesi quasi
prodigialiter latescere licuit, ii haud mediocre attulere, suo nobilissimae
firmitudinis exemplo, christianae plebi solacium atque
incitamentum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.